Life on the Mississippi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tegmentum primae editionis Americanae, 1883.

Life on the Mississippi (1883) est partialis autobiographia a Mark Twain scripta de sua vita cum magister navis fluviatilis super Flumine Mississippiensi ante Bellum Civile Americanum esset, et praeterea liber periegeticus, qui suas peregrinationes secundum flumen ab Urbe Sancti Ludovici ad Novam Aureliam multos annos post bellum enarrat.

Liber inceptus brevem fluminis historiam ab Europaeis et Americanis relatam praebet, quorum primus fuit Ferdinandus de Soto, explorator Hispanicus, anno 1542 adveniens.[1] Fabulas narrat de exercitatione Twainiana ut magister navis fluviatilis fieret, iuvenis tiro Horatii E. Bixby, magistri periti. In parte quae primum anno 1876 divulgata est, Old Times on the Mississippi principio inscripta, magno cum amore, scientiam Fluminis Mississippiensis semper mutantis navigandi describit. Quamquam revera viginti unum annos natus est cum exercitationem inciperet, licentiam artificem adhibet ut se aliquanto iunior videatur, se adeo pullum appellans, et puer qui domo ad opes in flumine petendam effugerat, suam immaturitatem et simplicitatem amplificans.

Dimidio altero, Twain suam navigationem in navi fluviatili multos annos post ab Urbe Sancti Ludovici ad Novam Aureliam factam narrat. Certamen ferriviarum urbesque novas et magnas describit, ac suas opiniones de avaritia, credulitate, tragoedia, et architectura mala addit. Fabulas etiam dicit quae fabulas grandes aliquando videntur.

Liber, anno 1883 in Civitatibus Foederatis et Magna Britannia simul editus, primum manuscriptum per dactylographium umquam productum submissum est.[2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "De Soto, the first white man who ever saw the Mississippi River, saw it in 1542" (Twain 2000:3).
  2. Darryl Reher, The First Typewriter.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bissell, Richard. 1973. My Life on the Mississippi; or, Why I am not Mark Twain. Bostoniae: Little, Brown. ISBN 0316096741.
  • Kruse, Horst Hermann. 1981. Mark Twain and "Life on the Mississippi." Amherst: University of Massachusetts Press. ISBN 0870233300.
  • Twain, Mari. 1883, 2000. Life on the Mississippi. Mineola Novi Eboraci: Dover. ISBN 9780486414263.
  • Twain, Mark. 1987. Life on the Mississippi. Postverum Lafcadii Hearn. Pleasantville Novi Eboraci: Reader's Digest Association. ISBN 0895772752.
  • Twain, Mark. 1996. Life on the Mississippi. Praefatio Shelley Fisher Fishkin; introductio Willie Morris; postverbum Lawrence Howe. Novi Eboraci: Oxford Unviversity Press. ISBN 0195101391.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Life on the Mississippi spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Life on the Mississippi apud Vicifontem.