Avaritia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ebenezer Scrooge "ignorantiae" et "inopiae" occurrit. A Christmas Carol, fabula a Carolo Dickens de avaritia conscripta, imagine inlustrata.

Avaritia est "opinatio vehemens de pecunia, quasi valde expetenda sit, inhaerens et penitus insita."[1] Praeter pecuniae luxuriaeque[2] aviditatem, hominis avari est nimiae parsimoniae incumbere.[3] Avaritia vitium putatur esse menti hominis insitum, abstinentiae virtuti contrarium,[4] sicut etiam ex his dictis apparet:

Inopiae desunt multa, avaritiae omnia
Pub. Syr. Sententiae 236
nullum vitium taetrius est quam avaritia

Exemplum avaritiae in mythologia Graeca statutum est Midas, Phrygum rex, qui Dionysum, ut omnia quae tetigisset aurum fieret, precatus extrema passus fame periit. Avaritiae non solum apud antiquos Graecos et Romanos spernebantur, sed etiam homines aliorum morum et temporum idem fere de pecuniae aviditate et nimia possidemdi cupiditate sentiunt. Hodiernum avaritiae exemplum non omnino alienum a vero est Gordon Gekko, qui in pelliculis ab Oliverio Stone moderatis q.s. Wall Street et Wall Street: Money Never Sleeps praedo negotiatorius "avaritiam adiuvare" (Anglice: greed is good) docet. Si negotiatores hanc doctrinam exeuntibus decennio 199 imitati sunt (et primam pelliculam valde adprobaverunt), secunda pellicula plane monstrat, cuiusmodi effectus adsequendos adiuvet haec avaritiae doctrina.

Doctrina Catholica[recensere | fontem recensere]

In morali religionis Christianae doctrina, peccata in capitalia (quae hominem a Deo separant) et venialia (quae ignosci possunt) divisa sunt. Peccata capitalia septem sunt, inter quae avaritia numeratur. Origo huius doctrinae ex Luca trahitur, qui scribit: "Dixitque ad illos: 'Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet'" (Luc. 12:15).[5]

In bonam partem interpretatio[recensere | fontem recensere]

Oeconomia capitalistica avaritiam humanae naturae insitam contendit in virtutem convertere: Cum quidem homo natura avarus sit et solum de pecunia cogitet, quin ex hac proprietate talis utilitas capi possit, quae quam plurimis prosperet. In liberalismo classico, constat hominem multarum pecuniarum avidum ad suas proprias metas rationales, sicut ad bene vivendum, ad familiam suam prosperandam, ad bona facienda, adniti. Sed quamquam avaritia humana fomes quidam oeconomiae est, admonendum est huius fomitis abusum, qui neoliberalismi notam meruit, etiam incendiariam proprietatem habere, ut ex discrimine hypothecarum "subprimarum" anni 2008 patefactum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cic. Tusc. 4.11.26.
  2. Cic. de Or. 2.171 "avaritiam si tollere voltis, mater eius est tollenda luxuries."
  3. Suet. Calig. 39 et passim.
  4. Suet. Dom. 9.
  5. Confer etiam quod Paulus apostolus scripsit: "Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei" (Eph. 5:5).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ravasi, Ioannes Francus. 2007. Le porte del peccato, pp. 83–103. Mediolani: Mondadori.