Tiro

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Si libertum Ciceronis quaeris, vide Marcum Tullium Tironem.
Tirones milites marini Civitatum Foederatarum decursum Didacopoli faciunt.

Tiro est, sensu stricto, miles novus et rudis militiae. Itaque tirocinium in Roma antiqua erat primum rudimentum seu experimentum militiae.

Latiore sensu, extra rem militarem, tiro dicitur quicumque in qualibet arte novus et rudis est. In Roma antiqua tiro dicebatur praecipue adulescens, quo primum tempore, sumpta virili toga, in forum prodit, et orator, in foro primum verba facturus.

Tiro ecclesiasticus vel monasticus novicius appellatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tiro spectant.

P literature.svg Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis s.v. "tiro".


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!