Mincius
Mincius iuxta Arilicam | |
Nomina | |
---|---|
Nomina Latina | Mincius (-i, m.), Mintius (-i, m.) |
Nomina Vulgaria | Mincio, Menzo, Mens |
Geographia physica | |
Longitudo | 75 km |
Altitudo principii | 63 m |
Moles decussis | 60 m³/s |
Area ex qua aqua affluit | 2.859 km² |
Fons | Benacus |
Ostium | Padus apud Governolum |
Geographia politica | Italia |
Terrae | |
Regiones | Langobardia, Venetia |
Provinciae | Mantuana, Veronensis |
Urbes principes | Mantua |
Tabula geographica | |
Mincius[1][2] (-i, m.) (alia nomina: Mintius[1]) (Italiane: Mincio) est flumen Italiae, emissarium Lacus Benaci atque tributarius Padi.
Sarca-Mincius
[recensere | fontem recensere]Sarca-Mincius est systema fluvialis Italiae septentrionalis, quod includit flumen Sarcam (77 km]), lacum Benacum (51,5 km) et flumen Mincium (75 km). Sarca est flumen imissarium Benaci et Mincius emissarium. Systema fluvialis patet 203 km et undecimum italicum flumen in longitudine est.
Sarca-Mincius in regioninus Tridentino-Athesia Superiori/Tirole Meridionali, Langobardia, Venetiaque fluit.
Historia
[recensere | fontem recensere]Mincius a multis poetis latinis citatur.
“ | primus ego in patriam mecum, modo uita supersit, Aonio rediens deducam uertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et uiridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas. |
” |
“ | Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris, fatidicae Mantus et Tusci filius amnis, |
” |
“ | Mantuae stagnum, effuso Mincio amni cruentum uisum | ” |
Nexus interni
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Mincium spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
- ↑ Corografia fisica, storica e statistica dell'Italia e delle sue isole, corredata di un atlante, di mappe geografiche e topografiche, e di altre tavole illustrative: Introduzione, ossia notizie generali fisiche e storiche sull'Italia e prospetti topografici dei diversi suoi stati. 1 presso gli editori, 1845 - 184 pagine