Capacitas et volumen

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Volumen (mensura))

Vide etiam paginam fere homonymam: Volumen

Conus, sphaera, cylindrum quae eundem radium r habent.

Capacitas et Volumen sunt vocabula in re technica quae hodie persaepe magnitudinem geometricam significant sensu longitudinis, latitudinis, et altitudinis coniunctim. Capacitas spatium vacuum, volumen spatium plenum significat. In Systemate Unitatium Internationali, capacitas et volumen in unitatibus metrorum cubicorum (sym. m³) metuntur.

Formulae[recensere | fontem recensere]

Solidus rectangularis, cui est longitudo x, amplitudo y, et altitudo z, habet volumen

Si r est radius et h = 2r est altitudo coni, sphaerae, cylindri, tunc volumen coni est:

Volumen sphaerae est:

Volumen cylindri est:

Historia[recensere | fontem recensere]

Ab aetate Ciceronis usque post eam Newtoni, ad ideam magnitudinis geometricae adhibendam verbo magnitudo libenter utuntur. Verbum volumen ea aetate solum significabat liber vel quod volutum est. Sed displosio scientifica, quae post Newtonum evenit, effecit ut verbum magnitudo tantas significationes technicas colligat ut novum verbum utendum fuerit. Iam annos 1800 chemici, sicut Iacobus Berzelius, verbum volumen loco magnitudinis geometrici substituerunt.[1]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Nova analysis aquarum Medeviensium: Vetus sive insimus fons" (1800) auctore Iacobo Berzelio: "In temperatura +17º volumen gasium dimensum fuit 6,5 pollicum cubicorum decimalium pro quoque cantharo." et "Gas hydr. sulph. & gas acidi carbonici ad æqualia volumina commixta & eidem experimento subjecta, ab aqua calcarea, uno p. c. relicto,. absorbebantur." et caeterae similes.
Magnitudines: series paginarum brevium

Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!