Vuoksi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vuoksi
Vuoksi in Svetogorsk urbe
Longitudo 143 chm
Altitudo fontis 73 m
Decursus aquae 684 /s
Area systematis 68 501 chm²
Fons Saimaa lacus
Ostium Lacus Ladoga
Regio Carelia Meridionalis Finniae,
regio Leninopolitana Russiae

Vuoksi[1] (Russice Вуокса, Carelice Vuokša, Finnice Vuoksi) est flumen in regionibus Carelia Meridionali Finniae et Leninopolitana Russiae. Per Isthmum Carelicum fluit. E lacu Saima incipit, per Imatram urbem et Imatrae torrentem fluit. In Russia Svetogorsk urbs ad Vuoksim stat. Trans Vuoksi lacum flumen transit. Ostium Vuoksis fluminis vetus in Corela urbe fuit; sed nunc paene exsiccatum est, nam in lacum Suchodol'skoje per ramum artificialem aqua Vuoksis abit et inde per ramum, qui Russice Burnaja (flumen Rapidum) nuncupatur, in Ladogam effunditur.

Antiquitus loco Vuoksis fretum inter Ladogam et sinum Finnicum erat, et iam Aevo Medio naves e Saima ad Viburgum ire poterant.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 61°13′0″N 28°47′22″E, 61°13′25″N 28°47′35″E, 60°37′27″N 30°30′29″E • OpenStreetMap • GeoNames
Vicimedia Communia plura habent quae ad Vuoksi spectant.