Balaamicae insulae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Saxa insulae Balaam

Balaamicae insulae[1] (Russice Валаамские острова) sunt insulae in Ladoga lacu. In rem publicam Careliam Russiae inclusae sunt. Aream communem circa 36 chm² et circa 900 incolas habent.

Archipelagus est plus quam quinquaginta insularum, quarum maxima Balaam insula est (plus quam duas pertes tertias areae communis occupans). Ceterae insulae Sancta, Lembus, Sabbatii etc.

Insularum Balaamicarum tabula anno 1889 edita

Monasterium Balaamicum in insula Balaam situm est.

Nomen archipelagi a valamo voce Carelica originem ducit, terram altam, montuosam significante, sed iamdudum cum nomine Balaam prophetae mixtum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 163. (Textus apud Google Books) Vulgo Valaam, — Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Валаам.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 61°22′27″N 30°57′39″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия