Monasterium Balaamicum
Appearance
Monasterium Transfigurationis Balaamicum[1] (Russice Валаа́мский Спа́со-Преображе́нский монастырь) est monasterium Ecclesiae Russicae orthodoxae in Balaam insula archipelagi Balaamici Ladoga lacu medio situm. Transfigurationi dicatum est.
Historia
[recensere | fontem recensere]Andreae Primi Vocati vita Russica iam ab apostolo ipso in Balaam insula crucem lapideam instaurari dicit. Saeculo X sancti Sergius et Germanus Balaamici paganos hic baptizare et coenobium condere dicuntur. Sanctus Sabbatius Solovecensis e sede Balaamica ad mare Album profectus est. Saeculo XVI circa 600 fratres Balaam incoluerant, sed a Suecis expulsi sunt. Anno 1715 Petrus Magnus ab archimandrita Belozerensi rogatus monasterium renovari iussit. Saeculo XIX monasterium maxime florebat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 163. (Textus apud Google Books)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs geographici et historici: Locus: 61°23′19″N 30°56′39″E • OpenStreetMap • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Monasterium Balaamicum spectant. |