Ioannes Schmidt

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ioannes Schmidt.

Ioannes Fridericus Henricus Schmidt (29 Iulii 18434 Iulii 1901) fuit linguista Germanicus qui doctrinam undarum (Theodisce Wellentheorie) originum et evolutionis linguae posuit.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Schmidt, in urbe Prenzlau Provinciae Brandenburgi natus, in universitatibus Bonnensi et Ienensi eruditus est, ubi philologiae (linguisticae historicae) cum Augusto Schleicher, Indoeuropaeanista maximi momenti, studuit et linguarum Indoeuropaearum, praecipue linguarum Slavicarum, peritus est. Doctoratus anno 1865 ei concesso, ex 1866 fuit magister in quodam gymnasio Berolini sito.

Schmidt ab Universitate Bonnensi anno 1868 ut professor linguarum Theodiscae et Slavicarum doceret invitatus est. Bonnae protulit opus Die Verwandtschaftsverhältnisse der indogermanischen Sprachen ('Cognationes Linguarum Indo-Germanicarum', 1872), quod doctrinam undarum primum praebuit. Secundum hanc doctrinam, novae ullius linguae proprietates se a media parte per circulos continenter attenuantis panduntur, similes undarum cum lapis in aquam iacatur creatarum; qui progressus ad convergentiam inter linguas dissimiles ducere debet. Haec doctrina posita est contra doctrinam arboreum, legum sonorum, a Neogrammarianis anno 1870 positam.

Schmidt ab 1873 ad 1876 fuit professor philologiae in Universitate Graecensi in Austria. Anno autem 1876, Berolinum rediit, ubi professor in Alma Universitate Humboldtiana Berolinensi docebat. Berolini mortuus est anno aetatis suae quinquagensimo septimo.

Edidit cum Ernesto Kuhn periodicum Zeitschrift für vergleichende Sprachforschung ab anno 1875 ad 1901.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Zur Geschichte des indogermanischen Vocalismus (Pars I). Vimariae: H. Böhlau (1871)
  • Die Verwandtschaftsverhältnisse der indogermanischen Sprachen. Vimariae: H. Böhlau (1872)
  • Zur Geschichte des indogermanischen Vocalismus (Pars II). Vimariae: H. Böhlau (1875)
  • Die Pluralbildungen der indogermanischen Neutra. Vimariae: H. Böhlau (1889)
  • Die Urheimat der Indogermanen und das europäische Zahlsystem. (1890)
  • Kritik der Sonantentheorie. Eine sprachwissenschaftliche Untersuchung. Vimariae: H. Böhlau (1895)