Latinitas inspicienda

Theoria undarum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Diagramma in exemplari undarum conditum primum a Ioanne Schmidt prolatum. Hoc in diagrammate Eulerano, circuli diachronici habendi sunt; quod significat eorum diametrum per tempus crescit sicut undae concentricae in superficie aquae a lapide puncta. Scaena continuum dialectorum cui non sunt fines linguarum repraesentat. Circuli sunt dialecti, proprietates, vel copiae proprietatum stabiles, quae renovatae sunt et ob causas sociopoliticas stabiliores primum per parvam continui partem factae sunt. Hi circuli a parvis centris maximum effectum habentes sicut undae panduntur, minus efficaces gradatim fientes, et tum maximis tempore et spatio a centro dissipantes. Linguae habendae sunt inconstantes copiae usuum orationis qui in decussationibus circulorum consequuntur et obtinent. Lingua conservatissima ab area a circulis non contectis repraesentatur.

Theoria undarum vel doctrina undarum (Theodisce Wellentheorie) est theoria mutationis linguarum in qua nova linguae proprietas (innovatio) vel nova proprietatum linguae permixtio a media originis regione in circulis concentricis continenter debilitatis extenditur, undarum per lapidem in corpus aquae iactum generatarum similis. Hoc exemplar pro exemplari arboris esse designatum est, quod exsistentiam nonnullarum proprietatum non visum est posse explanare, praecipue in linguis Germanicis, per descensum a protolingua.

Exemplar arboris linguae definitas et stabiles, subtiliter quod exemplar undarum negat; si linguae stabiles non sunt, tum ut arbor se evolvere non possunt. Ex contrario, exemplar undarum habet linguas congeries non stabiles proprietatum ad decussationes circulorum plurium. Quae re vera exsistunt sunt continua dialectuum. Ioannes Schmidt metaphoram alteram ad explicandam formationem linguae inconstantis ex continuo finxit. Continuum primum est lineae leviter proclivis simile. Loquentes qui propinque habitant eorum orationem unire solent, ex linea proclivi lineam gradatam creantes. Hi gradus sunt dialecti. Per tempus, nonnulli gradus debiles fiunt et obsolescunt, cum alii omne continuum occuparent. Exempli gratia, Schmidt Theodisca Normativa usus est, quae definitur ut nonnullis dialectis obsequatur, et tum se per Germaniam extendat, in loco dialectorum regionis saepe substituens.

Theoristae undarum, contra sua consilia, exemplar arboris deicere non potuerunt, quod magis ut complimentum exemplaris arboris profertur solum cum illud certas linguae proprietates explicare non posset. Principale exemplar arboris inusitate efficax et resiliens manet. In linguistica hodierna, exemplar undarum magnopere emendare adiuvit viam exemplaris arboris quae ad rationem comparativam spectat.[1]

Historia exemplaris[recensere | fontem recensere]

Ioannes Schmidt et Hugo Schuchardt[2] exemplar undarum saeculo undevicensimo posuerunt. Inter 2002 et 2007, Malcolm Ross et socii linguas Oceanicas posuerunt optime intellegi posse quasi per exemplar undarum creverant.[3][4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Labov 2007.
  2. Die Verwandtschaftsverhältnisse der indogermanischen Sprachen (Vimariae: H. Böhlau, 1872).
  3. Lynch, Ross, et Crowley 2002
  4. Ross et Næss 2007.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Labov, William. 2007. Transmission and Diffusion. Language 83:344–387. DOI 10.1353/lan.2007.0082.
  • Lynch, John, Malcolm Ross, et Terry Crowley. 2002. The Oceanic Languages. Richmond, Surrey: Curzon. ISBN 9780700711284. OCLC 48929366.
  • Ross, Malcolm, et Åshild Næss. 2007. An Oceanic Origin for Äiwoo, the Language of the Reef Islands? Oceanic Linguistics 46:456–498.