Augustus Schleicher

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Augustus Schleicher. Imago a photographemate Friderici Kriehuber facta.

Augustus (vulgo August) Schleicher (18211868) fuit linguista Germanicus, cuius magnum opus, Compendium der vergleichenden Grammatik der indogermanischen Sprachen ('Compendium Grammaticae Comparativae Linguarum Indoeuropaearum') (1861), linguam Protoindoeuropaeam reficere conabatur. Ut speciem linguae priscae demonstraret, verba refecta proprietatesque societatis Indoeuropaeae ex eis collectas probans, quandam fabulam brevem excogitavit, nunc illam fabulam Schleicheranam appellatam.

De vita[recensere | fontem recensere]

Schleicher natus est Mainingiae, in Ducatu Saxoniae-Vimarii-Eisenach ad meridiem et occidentam Vimariae in Silva Thuringiensi iacente, die 19 Februarii 1821.

Tuberculosi mortuus est Ienae in eodem ducatu in hodierna Thuringia die 6 Decembris 1868, anno quadragesimo septimo aetatis suae.

Inter eruditos qui eum moverunt numerantur Franciscus Bopp,[1] Iacobus Grimm,[1] Georgius Gulielmus Fridericus Hegel, et Gulielmus von Humboldt. Schleicher vicissim apud Ioannem Schmidt et Augustum Leskien multum valebat.

De cursu academico[recensere | fontem recensere]

Schleicher, in universitatibus Eberhardina Carolina Tubingae et Fridericia Guilelmia Rhenana Bonnae educatus, professor in Universitate Carolina Pragensi et Universitate Litterarum Ienensi docebat. Primum theologiae et linguis orientalibus studebat, praecipue Arabicae, Hebraicae, Sanscriticae, Persicae. Ab Hegelio praesertim motus, aphorismum excogitavit qui dicit linguam esse organismum, cui aetates progressus, maturitatis, et deminutionis sunt. Anno 1850, librum Die Sprachen Europas in systematischer Uebersicht ('Linguae Europae Systematice Delineatae') confecit, monographum quod linguas Europaeas certa ratione describit. Linguas aperte habebat organismos omnino naturales, quae commodissime terminis technicis e biologia collectis describi poterant, praecipue vocabula genus, species, varietas.

Schleicher affirmavit sibi persuasum esse de naturali linguarum evolutione et certamine antequam librum De Origine Specierum Caroli Darwin legerat. Rationem classificationis linguisticae excogitavit quae taxinomiae botanicae similis erat, greges familiarum cognatarum detegens et in stemmate genealogico ordinans.

Schleicheranum arboris familiaris exemplar.
Augustus Leskien, discipulus.

Eius exemplar, Stammbaumtheorie ('theoria arboris familiaris'), fuit gradatio in linguis Indoeuropaeis investigatis. Graphicam arboris familiaris imaginem primum proposuit in commentario "Die ersten Spaltungen des indogermanischen Urvolkes," anno 1853 edita. Tempore libri Deutsche Sprache ('Lingua Theodisca') publicati (1860), arbores ad descensum linguarum monstrandum libere adhibebat. Schleicher vulgo habetur primus linguista progressum linguae imagine arborea depinxisse. Ioannes Schmidt, linguista Germanus, responsum ei dans, theoriam undarum (Wellentheorie) proposuit, quae dicit novam linguae proprietatem (innovationem) vel novam proprietatum linguae permixtionem a media originis regione in circulis concentricis continenter debilitatis extendi, undarum per lapidem in corpus aquae iactum generatarum similis. Schleicher autem credebat linguas quendam circulum vitae pati, exemplari entium vivorum similem, qui simplices primum nascuntur, tum auctum patiuntur, aliquando imminuuntur, atque ad ultimum aetati defectionis indulgent (1874:4)

Ernestus Haeckel, qui notionem arboris familiaris ascivit.

Schleicher polygenesin linguarum suasit, sic arguens (1876:2):

Ut se evolvit homo, ita eius lingua . . . : etiam lingua simplissima est consecutio auctus paulatim effecti: omnes linguae species altiores e simplioribus emersunt. . . . Lingua deficit, ambo sono formaque. . . . Transitus a primo ad secundum aevum lentioris progressus est.[2]

Schleicheranae polygenesis notiones quandam auctoritatem diutissime inter eruditos habebat, recta et per doctrinam ab Ernesto Haeckel promulgatam, biologo, evolutionista, et zoologo Germano, qui "hypothesi gastraeae" proposita innotuit.[3]

Anno 1866, Augustus Leskien, ad ultimum legum sonorum investigator magni momenti, linguistae comparativae cum Augusto Schleicher in Universitate Ienensi studere coepit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1848. Sprachvergleichende Untersuchungen. / Zur vergleichenden Sprachgeschichte. 2 voll. Bonnae: H. B. Koenig.
  • 1850. Linguistische Untersuchungen. Pars 2: Die Sprachen Europas in systematischer Uebersicht. Bonnae: H. B. Koenig. Nova ed., ed. Konrad Koerner. Amstelodami: John Benjamins, 1982.
  • 1852. Formenlehre der kirchenslawischen Sprache.
  • 1853. Die ersten Spaltungen des indogermanischen Urvolkes. Allgemeine Zeitung fuer Wissenschaft und Literatur, Augusto.
  • 1856, 1857. Handbuch der litauischen Sprache. [Primum linguae Lithuanicae compendium.] 2 voll. Vimariae: H. Boehlau,
  • 1857. Litauische Maerchen, Sprichworte, Raetsel und Lieder. Vimariae: H. Boehlau.
  • 1858. Volkstuemliches aus Sonneberg im Meininger Oberlande: Lautlehre der Sonneberger Mundart. Vimariae: H. Boehlau.
  • 1859. Kurzer Abriss der Geschichte der italienischen Sprachen. Rheinisches Museum fuer Philologie 14.329-46.
  • 1860. Die Deutsche Sprache. Stutgartiae: J. G. Cotta. Nova ed. Ioannes Schmidt. Stutgartiae: J. G. Cotta, 1888.
  • 1861-1862. Compendium der vergleichenden Grammatik der indogermanischen Sprachen. Kurzer Abriss der indogermanischen Ursprache, des Altindischen, Altiranischen, Altgriechischen, Altitalischen, Altkeltischen, Altslawischen, Litauischen und Altdeutschen. 2 voll. Vimariae: H. Boehlau. Iterum impressus Minerva GmbH, Wissenschaftlicher Verlag. ISBN 3-8102-1071-4.
  • 1863. Die Darwinsche Theorie und die Sprachwissenschaft: offenes Sendschreiben an Herrn Dr. Ernst Haeckel. Vimariae: H. Boehlau.
  • 1865. Die Bedeutung der Sprache für die Naturgeschichte des Menschen. Vimariae: H. Boehlau.
  • 1865. Christian Donalitius Litauische Dichtungen. [Poetica Lithuanica Christiani Donelitii.] Petropoli: Acadamia Russica Scientiarum.
  • 1869. Darwinism Tested by the Science of Language. In Anglicum conversus ab Alexander V. W. Bikkers. Londinii: J. C. Hotten.
  • 1874. A Compendium of the Comparative Grammar of the Indo-European, Sanskrit, Greek, and Latin Languages. In Anglicum converses ex editione Theodisca tertia ab Herbert Bendall. Londinii: Trübner and Co.
  • Laut- und Formenlehre der polabischen Sprache. Iterum impressus a Saendig Reprint Verlag H. R. Wohlwend. ISBN 3-253-01908-X.
  • Sprachvergleichende Untersuchungen. Iterum impressus a Minerva GmbH, Wissenschaftlicher Verlag. ISBN 3-8102-1072-2.
  • 1998. Die Formenlehre der kirchenslavischen Sprache erklaerend und vergleichend dargestellt. Iterum impressus ab H. Buske Verlag, Hamburgi. ISBN 3-87118-540-X.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Hadumod Bussmann, Routledge Dictionary of Language and Linguistics (Routledge, 1996), 85.
  2. Anglice "As man has developed, so also has his language . . . : even the simplest language is the product of a gradual growth: all higher forms of language have come out of simpler ones. . . . Language declines both in sound and in form. . . . The transition from the first to the second period is one of slower progress."
  3. "Ernst Haeckel | German embryologist" (en). Encyclopedia Britannica .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dietze, Joachim. 1966. August Schleicher als Slawist: Sein Leben und Werk in der Sicht der Indogermanistik. Berolini: Akademie-Verlag.
  • Körner, Konrad. 1983. Linguistics and evolution theory (Three essays by August Schleicher, Ernst Haeckel and Wilhelm Bleek). Amstelodami et Philadelphiae: John Benjamins Publishing Company.
  • Lefmann, Salomon. 1870. August Schleicher: Skizze. Lipsiae
  • Syllaba, Theodor. 1995. August Schleicher und Böhmen. Pragae: Karolinum. ISBN 80-7066-942-X.
  • Taub, Liba. 1993. Evolutionary Ideas and "Empirical" Methods: The Analogy Between Language and Species in the Works of Lyell and Schleicher. British Journal for the History of Science 26: 171–193.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]