Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Influentia

E Vicipaedia
(Redirectum de Influenza)
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Influentiae vira.

Influentia[1][2] vel influenza[3][4] vel grippa[5] vel grippus[3] vel febris catarrhalis epidemica[6] est morbus (vel accuratius pestilentia sive viralis infectio epidemica), quae provocatur a diversis viris familiae orthomyxoviridarum, quae attingunt aves et mammalia. Quidam, propter aliqua symptomata similia, influentiam gravedine confundunt. Sed gravedo per aliud virus datur.

Curus? influentiae morbis cordis pulmonumque chronicis, velut in graviditate aggravescere queant.

Hodie quaedam substantiae medicamenta antiviralia in influentia tractanda notae sunt.

Symptomata vel influentiae signa[recensere | fontem recensere]

Qui influentia laborant, de more sentiunt:

Praeter haec symptomata, pueri aliquando alvi profluvio et abdominalibus doloribus laborant.

Asthma bronchiali vel aliis morbis pulmonum, cordis chronicis, metabolicis aegroti, velut in graviditate cursus influenzae graviores pati queant.

Influenza virus[recensere | fontem recensere]

Viri, influentiam efficiens, sunt viri biologica familiae Orthomyxoviridarum. Materia genetica eorum est ARN (acidum ribonucleicum). Eis genera haec:

Contagio[recensere | fontem recensere]

Influentia dissipatur praesertim per aerem, quando quis tussit aut sternuit. Tussis enim et sternutamentum spargunt particulas, quae virus continent. Influentia etiam transmittitur per contactum cum excrementis vel mucis avium pestilentia repletarum, vel per contactum cum superficie tabida.

Influentiae vira lumine solis, desinfectantibus detergentibusque possunt restingui. Virus potest quoque sapone restingui. Quam ob rem frequenter luere manus minuit contagionis periculum.

Vaccinum[recensere | fontem recensere]

Homo vaccinum contra influenzam acu accipit.

Pagi quidam offerunt vaccina antiinfluentialia. Aves cicures saepe vaccinis muniuntur ne fortuito influentiae incursu exterminentur.

Usitatissimum pro hominibus vaccinum est illud triceps, quod continet antigena purificata et fracta trium viralium stirpium. Quod vaccinum comprehendit, de more, subtypos influentiae viri A duos et stirpem influentiae viri B unam.

Triceps vaccinum minime praebet contagionis periculum. Verumtamen vaccinum, quod pro aliquo anno fabricatur, pro anno sequenti potest nihil proficere, quia influentiae virus celeriter mutat veteres stirpes suas in novas.

Ad curam eorum, qui influentia laborant, quaedam medicamenta antiviralia adhibentur, ut oseltamovirum.

Epidemiae[recensere | fontem recensere]

Influentia, per universum terrarum orbem, quibusdam epidemiarum tempestatibus dissipatur. Quae epidemiae quotannis casuum gravium afferunt inter tres et quinque milliones; occidunt vero hominum inter ducenta quinquaginta et quingenta milia. Hic numerus potest ad milliones crescere, quando datur pandemia.

Per saeculum XX, propter novam influentiae viri stirpem tres pandemiae occiderunt hominum plus quam decem milliones. In plerisque casibus, novae viri stirpes apparent, quando virus, quod iam est, ex alia animali specie diffunditur in homines, vel quando stirps, quae hominibus inest, colligit nova gena ex viro, quod solas aves aut suina contaminat.

Quaedam viri stirps aviaria, dicta H5N1, suscitavit sollicitudinem de nova influentiae pandemia, ante annum 2000, sed haec mutavit se in aliquam formam quae difficiliter transit ad humanos.

Mense Aprili anni 2009, facta est pandemia novae cuiusdam stirps, quae miscebat gena stirpium humanae, aviariae et suinae. Haec stirps dicebatur H1N1 vel influentia suina.

Therapia influentiae antiviralis[recensere | fontem recensere]

Drogae antivirales, quae in influentia tractanda utiles apparent, sunt Baloxavirum marboxilum et Oseltamivirum et Zanamivirum.

Baloxavirum marboxilum[recensere | fontem recensere]

Baloxavirum in acidum convertitur, quod enzymi ribonucleasis inhibitor agit[7].

Oseltamivirum[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Oseltamivirum

Oseltamivirum est enzymi neuraminidasis inhibitor. Effectus adversarii rarius possunt esse nausea et vomitus[8]. Oseltamivirum in ordinis mundi sanitarii indicem exemplarem medicamentorum essentialium receptum est.

Zanamivirum[recensere | fontem recensere]

Zanamivirum est enzymi neuraminidasis inhibitor et pulvis per os consumitur. Medicamentum cursum in melius amplificare potest[9].

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kraus, L. A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (Dritte Auflage). Göttingen: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  2. Medical Lexicon: A Dictionary of Medical Science, Robely Dunglison, editio octava (1851); Confer catch the flu
  3. 3.0 3.1 Arnaudov, G. D. (1964), Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch (Sophiae: Editio medicina et physcultura).
  4. Nomen in variis linguis flu tantum imminutum.
  5. Words (sc. Verba), a Gulielmo Whitaker creatum, programma computatrale quod flexionem vel coniugationem vocabulorum Latinorum notat, eaque in Linguam Anglicam convertit. Vide nexum externum: Words.exe.
  6. Epidemic influenza: notes on its origin and method of spread (1891), ubi dantur: "catarrhus febrilis, febris catarrhosa, catarrhus epidemicus, febris catarrhalis epidemica, catarrhus a contagio, morbus catarrhalis, fluxio catarrhalis, synochus catarrhalis, febris catarrhalis, defluxio catarrhalis".
  7. Ison M. G., Portsmouth S., et al. (Oct 2020). "Early treatment with baloxavir marboxil in high-risk adolescent and adult outpatients with uncomplicated influenza (CAPSTONE-2): a randomised, placebo-controlled, phase 3 trial". The Lancet. Infectious diseases 20 (10): 1204-14 
  8. Jefferson T., Jones M., et al. (2014). "Oseltamivir for influenza in adults and children: systematic review of clinical study reports and summary of regulatory comments". British Medical Journal 348: g2545 
  9. Heneghan C. J., Onakpoya I., et al. (Apr 2014). "Zanamivir for influenza in adults and children: systematic review of clinical study reports and summary of regulatory comments". British Medical Journal 348: g2547 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Collier, Richard. 1974. The Plague of the Spanish Lady. Londinii: Macmillan. ISBN 0-7490-0246-8.
  • Cox, N. J., et K. Subbarao. 1999. "Influenza." Lancet 354, no. 9186 (9 Octobris): 1277–82. PMID 10520648
  • Barry, John M. 2004. The Great Influenza: The Epic Story of the Deadliest Plague in History. Penguin. ISBN 0-670-89473-7.
  • Kilbourne, Edwin D. 2006. "Influenza Pandemics of the 20th Century." Emerging Infectious Diseases Número Especial: Influenza 12, no. 1 (Ianuarius).
  • Lange, Werner, Georg E. Vogel, et Helmut Uphoff. 1999. Influenza: Virologie, Epidemiologie, Klinik, Therapie und Prophylaxe. Blackwell-Wissenschaft. Berolini: Blackwell Wissenschafts-Verlag. ISBN 3-89412-427-X.
  • Vasold, Manfred. 2005. Grippe. In Enzyklopädie Medizingeschichte, ed. Werner E. Gerabek, Bernhard D. Haage, Gundolf Keil, et Wolfgang Wegner, 512. Berolini et Novi Eboraci: De Gruyter. ISBN 3-11-015714-4.
  • Witte, Wilfried. 2006. "Die Grippe-Pandemie 1918–1920 in der medizinischen Debatte." Berichte zur Wissenschaftsgeschichte 29 (1): 5–20. ISSN 0170-6233. doi:10.1002/bewi.200501184.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad influentiam spectant.
Wikisource-logo.svg Vide influentiam apud Vicifontem.