Alvi profluvium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Alvi profluvium[1] sive diarrhoea[2] (Graece διάρροια) est morbus, vel potius morbi indicium. Dicitur diarrhoea esse, cum defaecatio crebra (plus quam ter in die)et magna (plus quam 200 g/die) est. Saepe faeces fluidae sunt.

Saepissime efficitur ab infectione intestinorum viro, bacterio, aut parasito, quae diarrhoea infectiosa sive gastroenteritis appellatur. Vulgata alvi profluvii causa in infantibus et pueris est rotavirus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Castelli, B. & Ravenstein, A. (1665). Lexicon medicum Graeco-Latinum. Rotterdam: Arnold Leers.
  2. G. D. Arnaudov, Terminologia medica polyglotta: Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch (Sofiae: Editio medicina et physcultura, 1964).


stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!