Roman numeral 10000 CC DD.svg

Historia Canadae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lacus Magni ultimo aevo glaciali exeunte (abhinc annorum 10 000 fere) formati sunt, cum recederet mons glacialis Laurentinus.

Historia Canadae aevum ex adventu Palaeo-Indiani abhinc annorum nonnulla milia ad praesens tractat. Ante colonias Europaeas constitutas, Indi Americani, qui distincta commercii opera reticulata, fides spirituales, modosque organizationis socialis constituerunt, terras quae Canadam hodiernam complectuntur millenniis habitabant. Nonnullae ex his culturis vel civilizationibus defecerant omninoque evanescuerant multo ante primos adventus Europaeos, et praecipue per investigationes archaeologicas inventae sunt.

L'Anse aux Meadows in Terra Nova insula, locus parvae coloniae Nordicae circa annum 1000.

Ex saeculo quinto decimo, expeditiones Francicae Britannicaeque varios locos intra Americam Septentrionalem ubi Canada hodierna patet explorabant, colonizabant, belloque petiebant. Milites aliisque Francici Novam Franciam coloniam anno 1534 vindicabant, ac deductiones perpetuas ad ultimum anno 1608 constituerunt. Francia paene omnes suas possessiones Britannio Regno anno 1763 concessit, post clades Francicam per Bellum Franco-Indianum et Bellum Septem Annorum. Quebecum, nunc provincia Britannica, in Canadam Superiorem et Inferiorem anno 1791 divisa, annoque 1841 iterum coniuncta est. Anno 1867, Provincia Canada cum Novo Brunsvico et Nova Scotia, duabus coloniis iam Britannicis, per Confoederatione Canadiana coniuncta est, ut nova entitas sui rectionis, Canada appellatura, constitueretur. Quae civitas nova se extendebat per alias Americae Septentrionalis Britannicae partes nuper tentas, Terra Nova et Terra Laboratoria anno 1949 se contribuentibus.

Exemplar habitationis Port Royal restitutae.[1]
Tabula politica regionis boreo-orientalis Americae Septentrionalis anno 1664.
Tabula Americae Septentrionalis anno 1702 castellas, oppida, locosque a colonis Europaeis occupatos monstrat: Britannia (colore roseo), Francia (caeruleo), Hispania (aurantiaco.
Tabula terras a Britannia post Bellum Septem Annorum adeptas.

Rectio potestatem in se recipiens in Canada ab 1848 exsisterat, sed Britanniarum Regnum eius rationes rerum externarum et defensionis iam statuebat usque ad primum bellum mundanum confectum. Statuto Vestmonasterinsi anno 1931, Britannia agnovit Canadam cum se rebus civilibus aequam factam esse. Post constitutionem patriatam anno 1982, ultima vestigia fiduciae legitimae in parlamento Britannico amota sunt. Canada hodierna in decem provinciis tribusque territoriis consistit, et democratia parliamentaria et monarchia constitutionalis est, Elizabeth regina II capite civitatis regnante.

Elementa morum indigenarum, Francicorum, Britannicorum, et immigrantium recentiorum nonnulla saecula inter se miscentur ad culturam Canadiensem creandam, quae a Civitatibus Foederatis, finitimo geographico, linguistico, oeconomico, magnopere mota est. Ex aevo secundi belli mundani confecti, Canadiani multilateralismo peregre et progressui socio-oeconomico intra civitatem favent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Port-Royal National Historic Site of Canada". Parks Canada (Government of Canada). 2009 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Commentarii academici[recensere | fontem recensere]

  • Bumsted, J. M., et Len Keffert, eds. 2011. Interpreting Canada's Past. 2 vol.
  • Conrad, Margaret, et Alvin Finkel, eds. 2008. Nation and Society: Readings in Pre-Confederation Canadian History et Nation and Society: Readings in Post-Confederation Canadian History. Ed secunda.
  • Francis, R. Douglas, et Donald B Smith, eds. 2006. Readings in Canadian History. Ed. septima.

Fontes primarii et statistica[recensere | fontem recensere]

Historiographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]