Gnaeus Domitius Ahenobarbus (consul 32 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Aureus Domitii Ahenobarbi in quo effigiem sive suam sive unius e maioribus expressit. Ex altera parte templum Neptuni quoddam conspicuum est. 41 a.C.n.
Denarius nomine Ahenobarbi quidem inscriptus sed barbata effigie unius e maioribus notatus, fortasse illius qui primus huic ramo gentis Domitiae cognomen Ahenobarbum meruerit. In aversa parte celebrat victoriam navalem de Domitio Calvino (tropaeum in nave positum).

Gnaeus Domitius Ahenobarbus (mortuus 31 a.C.n.) fuit senator Romanus qui bellis civilibus pro republica libera cum Bruto Cassioque Pompeianisque partibus adversus Caesarianos et triumviros pugnavit antequam anno 40 a.C.n. cum Marco Antonio in gratiam rediret. Consulatum cum Gaio Sosio anno 32 a.C.n. gessit.

De gente[recensere | fontem recensere]

Nobili Domitiorum genere natus hic Gnaeus, Suetonii quidem sententia[1], omnibus viris gentis suae procul dubio praeferendus erat. Illum e Porcia, sorore Catonis Minoris, genuerat Lucius Domitius Ahenobarbus, ille acerrimus Gai Caesaris inimicus, qui consulatum anno 54 a.C.n. gessit et acie Pharsalica tandem occubuit. Ita Gnaeo odium Caesarianae factionis velut paterna hereditas fuit. Et ipse alium Lucium Domitium Ahenobarbum genuit qui anno 16 a.C.n. consulatum gessit atque avus Neronis imperatoris fuit.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Bello civili ineunte cum patre Corfinii a Caesare captus et dimissus[2], postea ad Pompeium Magnum in Graeciam fugit. Gaii Caesaris caedi interfuisse non videtur, siquidem Suetonio[3] et Appiano credimus, quamvis diversa opinione Dionem Cassium[4] fuisse appareat. Nihilominus ex lege Pedia a triumviris proscriptus Brutum Cassiumque secutus est. A Cassio Brundisini portus obsidendi causa cum magna classe in Mare Ionium missus ut triumvirorum copias a transitu in Epirum prohiberet, eo ipso die quo apud Philippos Cassius ultimum proelium suum commisit (octobri 42 a.C.n.) Domitius Ahenobarbus unacum Staio Murco classem in Epirum a Domitio Calvino triumviris auxilio ductam delevit : quo in naufragio duae legiones et cohors praetoria navibus onerariis vectae paene omnino perierunt et fautores reipublicae liberae mari ad arbitrium suum nunc potiebantur. Mortuis vero Cassio Brutoque, Gnaeus Ahenobarbus nec condiciones pacis a triumviris petivit nec copias suas Sexto Pompeio tradidit in Sicilia rebellanti, sed ipse per se, septuaginta navibus et duabus legionibus fretus[5], bellum cum triumviris in mari Ionio gerere perstitit[6]. Anno 41 a.C.n. Brundisinum portum adortus est et Octaviani classem delevit : nam quas naves non cepit eas incendit[7]. Ad quod tempus referendi sunt aurei effigie unius e maioribus iam senioris (patris ?) notati[8] quibus stipendium militibus pendebat (eodem anno 41 a.C.n. et denarios[9] percussit non sua sed unius e maioribus effigie iuvenili et barbata notatos).

Anno 40 a.C.n. demum, paulo ante Pacem Brundisinam, per Asinium Pollionem[10] tum consulem in gratiam cum Marco Antonio rediit. Quam reconciliationem ut celebrarent denarios et aureos percussere quibus caput Marci Antonii ex altera parte, stellam supra proram positam ex altera impresserunt, cum litteris CN DOMIT AHENOBARBVS IMP[11]. Apud Appianum historicum legimus in sermonibus quae Pacem Brundisinam praeparassent Octavianum Marco Antonio obiecisse quod cum uno ex interfectoribus Caesaris in gratiam redisset ; tum Lucius Cocceius docuit Ahenobarbum falso et iniuria ob iram damnatum et proscriptum esse[12]. Certe e catalogo proscriptorum erasus et in pristinam dignitatem restitutus est. Quin etiam ob naves sibi traditas[13] gratiam agens triumvir Marcus Antonius eum Bithyniae provinciae tum praefecit[14]. Mox Ahenobarbus expeditioni Marci Antonii adversus Parthos quoque interfuit[15] (36 a.C.n.). Iam antea anno 39 a.C.n. Octavianus et Marcus Antonius pacti inter sese erant[16] Ahenobarbum et Gaium Sosium simul (ambo erant Antonii fautores) consulatum ordinarium anno 32 a.C.n. gesturos. Antequam vero tempus illi consulatui praefixum perageretur uterque consul et multi alii senatores Ephesum ad Antonium fugerunt, quia Octavianus armatis cinctus collegam triumvirum in senatu absentem accusabat et hostem iudicari volebat. In ipso tempore tamen Actiaci belli Domitius nimiam Cleopatrae potentiam, cui Marcis Antonius velut inserviebat, indignans ad Octavianum transfugit[17]. Tam aeger iam erat ut vel paulo ante pugnam Actiacam, quae de futuris Romanorum rebus decretura erat, vel paulo post morbo obierit[18].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nero 3.
  2. Caesar, BC I.23.
  3. Is inter conscios Caesarianae necis quamquam insons damnatus lege Pedia... Quod si porro laudes huius viri apud Velleium Paterculum legeris, sine dubio colligas nec Velleium putasse Ahenobarbum huic crimini haesisse.
  4. XLVIII,7.5 et 29.2 et 54.4.
  5. Appianus BC V,104
  6. Appianus BC V,8-9. Velleius II,72.3.
  7. Appianus BC V,104
  8. Altera pars templo Neptuni signata est :Crawford 519/1. E. Babelon Domitia 20.
  9. Crawford 519/2. E. Babelon Domitia 21.
  10. Velleius II,76.2 Appianus BC V,212.
  11. Crawford 521/2. E. Babelon Antonia 55-56.
  12. Appianus BC V,259-261
  13. Appianus BC V,231-234
  14. Appianus BC V,271
  15. Plut., Ant.40
  16. Dio Cassius XLVIII,35.1.
  17. Velleius II,84.2. Tacitus Ann. IV,44. Cassius Dio L,13.
  18. Plut., Ant. 63

Fontes[recensere | fontem recensere]

Stemma Domitiorum qui Neronis imperatoris maiores fuere.

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Deniaux E., (1996) "La traversée de l’Adriatique à l’époque des Guerres Civiles : liberté et contrôle : Cn. Domitius Ahenobarbus et le canal d’Otrante (42-40 av. J.-C.)", in P. Cabanes (cur.), L’Illyrie méridionale et l’Épire dans l’Antiquité, III, Actes du IIIe colloque international, Parisiis : 249-254
    • (2014) "Le contrôle de la mer et des îles de la Sicile à l’Adriatique, de l’époque des Guerres Civiles à Auguste", Pallas 96 : 127-144 Hic legere potes
  • Marie-Claire Ferriès, Les partisans d'Antoine : des orphelins de César aux complices de Cléopâtre. Burdigalae : Ausonius, 2007 : 392-397.
  • François Hinard (1985), Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 463-464 Hic legere potes