Proscriptiones (43 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Effigies Marci Antoni et Caesaris Octaviani in aureo nummo cum titulo: IIIVIR RPC, id est triumvir reipublicae constituendae. 41 a.C.n.
Effigies Aemili Lepidi et Caesaris Octaviani in denario anno 42 a.C.n. percusso cum titulo III.VIR.R.P.C.

Proscriptiones civium Romanorum anno 43 a.C.n. iussu C. Caesaris Octaviani, M. Antonii et M. Aemilii Lepidi triumvirorum factae sunt. Cum primum enim Bononiae ineunte mense novembri vel exeunte mense octobri coierunt atque societatem coniunxerunt tres duces inimicos necare constituerunt, ita ut saepe (non enim eosdem amicos eosdemque inimicos habebant) necem inimicorum cum proditione amicorum inter sese permutarent[1]. Statim atque Romam venerunt, neglecto trium nundinarum spatio, legem Pediam pertulerunt quae amnestiam a senatu post caedem Gai Caesaris decretam abrogabat. Tum demum interfectores Caesaris homicidii apud iudices accusare licebat atque statim proscriptiones coeperunt.

Qui e tabulis proscriptionum depuncti sint[recensere | fontem recensere]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassius Dio XLVII,5.
  2. Plinius, Naturalis historia 7.134; "Philuscius" apud Dionem, Historia Romana 47.11
  3. Appianus, Bella Civilia 4.41; Dio Cassius, Historia Romana 47.10; William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology (Londinii: Taylor & Walton, 1844-1849 ~) vol. 2 p. 529
  4. Dio Cassius, Historia Romana 54.10.2
  5. Appianus, Bella Civilia 4.17
  6. Dio Cassius, Historia Romana 54.2.1
  7. Appianus, Bella Civilia 4.12, 4.27
  8. Appianus, Bella Civilia 4.17, cf. 3.50-53
  9. "Silicius Coronas", Dio Cassius, Historia Romana 46.49.5; "Publius Silicius", Plutarchus, "Vita Bruti" 27; "Icilius", Appianus, Bella Civilia 4.27
  10. Appianus, Bella Civilia 4.12, cf. Suetonius, "Divus Augustus"
  11. Appianus, Bella Civilia 4.18
  12. Appianus, Bella Civilia 4.38; Dio Cassius, Historia Romana 47.11
  13. Dio Cassius, Historia Romana 47.7.4

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hermann Bengtson, Zu den Proskriptionen der Triumvirn. Monaci: Verlag der Bayerischen Akademie der Wissenschaften, 1972, ISBN 3-7696-1445-3 (Sitzungsberichte der Bayerischen Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse, 1972, 3).
  • Jochen Bleicken, Zwischen Republik und Prinzipat. Zum Charakter des Zweiten Triumvirats. Gottingae: Vandenhoeck & Ruprecht, 1990, ISBN 3-525-82471-8 (Abhandlungen der Akademie der Wissenschaften in Göttingen, Philologisch-Historische Klasse, 3a ser., 185).
  • François Hinard, Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome, 1985, ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) Textus interretialis

Nexus interni