Lucius Staius Murcus

E Vicipaedia

Lucius Staius Marcus -incerto anno natus, Syracusis anno 40 aut 39 a.C.n. mortuus- fuit vir Romanus senatorii ordinis qui bellis civilibus primum Gai Caesaris legatus fuit, post eius necem Cassii Brutique fautor, quibuscum in Capitolium sese recepit ; quibus ad Philippos victis cum navibus suis ad Sextum Pompeium in Siciliam transiit a quo volente primum acceptus, mox tamen ob accusationes ex invidia libertorum ortas necari iussus est. Staius Murcus multis navalibus proeliis hostes superavit et a militibus imperator conclamatus est.

De gente[recensere | fontem recensere]

Hoc nomen gentilitium Oscum fuisse videtur[1]. Fortasse e Marsorum populo oriundus erat quoniam inscriptio in eius honorem Sulmone inventa est[2]. Lucius nec maioribus nec posteris nobilibus insignitur.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Bello civili Gaium Caesarem adversus Pompeianos in Epirum (48 a.C.n.) et in Africam (46 a.C.n.) legatus secutus est. Anno 45 a.C.n. praeturam gessisse a modernis historicis creditur[3] quia Velleius Paterculus[4] eum virum praetorium appellat. Idibus Martiis anni 44 a.C.n., quamvis coniurationis non particeps, in Capitolium cum tyrannicidis ascendit[5]. Paulo post, cum magna pars plebis et veterani Caesaris interfectoribus infesti essent, diutius Romae morari periculosum eis erat. Itaque Murcus in provinciam Syriam properavit : verisimilius enim esse videtur eum ab ipso Caesare ante mortem designatum esse[6], ut Antistio Veteri in proconsulatu Syriae succederet, potius quam post Idus Martias a senatu.

In Syria tribus legionibus praeerat quibus, et a proconsule Bithyniae Quinto Marcio Crispo adiutus, Caecilium quendam Bassum, qui iam anno 46 a.C.n. interfecto provinciae praeside Sexto Iulio Caesare a republica Romana Caesariana secesserat, Apameae obsidebat[7] cum ex inopinato (nisi potius ex compacto ?) Gaius Cassius, ille coniurationis adversus Caesarem dux, ad provinciam sibi vindicandam copiasque adversus Marcum Antonium colligendas advenit. Tum omnes tres duces (Caecilius quoque) legiones suas (octo in totum) ei tradidere. Staius Murcus pro Cassio pugnare insuper cupiebat qui eum classi praefecit.

Cum autem Cassius proconsulem Dolabellam, cui Syria provinca post consulatum ad annum 43 a.C.n. sorte obvenerat, provinciam suam reciperare conantem Laodiceae oppugnaret, Staius Murcus urbem mari oppugnabat atque in portum hostium perrupit. Mox Laodicenses sese dederunt et Dolabella sibi mortem conscivit, eo magis quod a senatu et ipse post Trebonii caedem hostis publicus iudicatus et Gai Cassii imperium in provinciis quas ceperat confirmatum erat. Rhodios quoque auxilia Cassio praestare recusantes at invictos mari sese esse iactantes bis navali proelio superavit Murcus[8], antequam Cassius eos subigeret.

Deinde Cassius eum circa Peloponnesum misit ut classem reginae Aegyptiorum Cleopatrae triumviris auxilio missam ab Italia intercluderet. Postquam naves Cleopatrae tempestate vexatas in Aegyptum revertisse compertum habuit portum Brundisinum custodire coepit, Marcum Antonium a transitu in Epirum ut prohiberet. Eum quidem aliquamdiu moratus est sed postquam Octavianus e Sicilia redux naves suas cum Antonio coniunxit ambo triumviri legiones suas mare Ionium traducere potuerunt.

Die tamen 3 Octobris 42 a.C.n. (eo ipso die quo ad Philippos primum pugnatum est), adiuvante Gnaeo Domitio qui ei auxilio cum septuaginta navibus a Cassio missus erat, Staius Murcus classem Domitii Calvini quae novissimum agmen triumvirorum vehebat atque multis navibus onerariis paucis navibus longis constabat, devicit. Tum in primis legio Martia submersa periit. Serius tamen erat quam ut fortuna belli civilis mutari posset... Circa idem tempus Lucius Staius denarium cudendum curavit cum titulo MVRCVS IMP. capite dei Neptuni ex una parte notatum, tropaeo ex altera[9]. Qui titulus nos certiores facit Murcum post victoriam quandam navalem imperatorem a suis militibus adclamatum esse.

Tum Staius Marcus, qui a triumviris proscriptus erat, octoginta naves et duas legiones quas secum habebat Sexto Pompeio tradidit atque pro illo aliquandiu feliciter bellum gessit. Mox tamen a navarchis eisdemque libertis Sexti Pompei, Menecrate et Metrodoro, varie acusatus quod sibi summum imperium quaereret, Sexti iussu sine iudicio occisus est, qui insuper servos quosdam in culpa fuisse simulare non dubitavit. Quae res cognita, quia Staius Murcus sese reipublicae liberae conservandae totus devoverat, magnam indignationem commovit quae in narrationibus historicorum antiquorum facile percipi potest[10]. Hoc nefandum scelus ceteris senatoribus nobilibusque viris qui tum Pompeio aderant metum iniecit : quapropter post Misenensem pacem, postquam in pristinum statum restituebantur, multi Pompeium deseruerunt atque Romam redierunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Kleine Pauly
  2. CIL 9, 3080
  3. FX Ryan, 'The praetorship of Galba and L. Staius Murcus', Athenaeum : studi periodici di letteratura e storia dell’antichità 1996(84) : 554-557.
  4. II,69.
  5. Appianus Bell. civ. II,500.
  6. Nam acta Caesaris, Marco Antonio hortante, senatusconsulto die 17 Martii confirmata erant.
  7. Dio Cassius 47.27-28. Appianus, Bell. civ. III.77 et IV.254.
  8. Dio Cassius 47.33.
  9. E. Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Statia 1. Crawford, Roman Republican coinage, 510/1[nexus deficit]. Prope tropaeum figura stans aliam figuram genu subnixam manu adlevat : quibus figuris clementia erga victos ostenditur.
  10. Velleius Paterculus II,77. Dio Cassius 48.19.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • François Hinard (1985), Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 525 Hic legere potes