Gaius Sosius
Gaius Sosius (natus saeculo 1 a.C.n., mortuus post annum 17 a.C.n.) senator Romanus fuit. Consulatum anno 32 a.C.n. gessit. Triumviratus tempore Marci Antonii fautor, post Actiacam pugnam in gratiam cum Octaviano rediit.
Familia
[recensere | fontem recensere]Pater eiusdem nominis anno 49 a.C.n. praetor erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Gaius Sosius, qui sectator Marci Antonii fuit, anno 39 a.C.n. eius quaestor in Macedonia et brevi tempore post consul designatus ad annum 32 a.C.n. erat. Anno 38 a.C.n. proconsul Syriae a Marco Antonio factus est. Ibi Hierosolyma expugnavit et Herodem regem a Romanis Iudaeis impositum in urbem reduxit[1]. Itaque militibus imperator salutatus est et 3 Septembris 34 Romae triumphavit. Ibi templum Apollinis a posteris e suo nomine cognominatum et refici et statuis ex manubiis ornari iussit. Anno 32 primus e gente sua consulatum iniit. Una cum altero consule Gnaeo Domitio Ahenobarbo in senatu contra Octavianum triumvirum oravit. Paulo post autem cum eo et CCC aliis senatoribus e Roma fugit et Ephesum ad Marcum Antonium pervenit[2]. Anno 31 inter Actiacam pugnam cornu laevo navium Antonii imperavit et clade accepta captus est. Precibus Lucii Arruntii, qui cornu dextrum Octaviani duxerat, ei venia data est[3]. Gaius Sosius XVV sacris faciundis fuit et anno 17 a.C.n. Ludis Saecularibus interfuit[4].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, XIV,447 et 468-488; Bellum Iudaicum I 327 et 345-357 ; Cassius Dio, IL 22. Plutarchus, Ant. 34.
- ↑ Cassius Dio, L 2
- ↑ Velleius Paterculus II 86,2
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 745-746
Si vis plura legere...
[recensere | fontem recensere]- Marie-Claire Ferriès, Les partisans d'Antoine : des orphelins de César aux complices de Cléopâtre. Burdigalae : Ausonius, 2007 : 470-472 ISBN 2-910023-83-4
- Fredericus Shipley, 'C. Sosius : His Coins, His Triumph, and His Temple of Apollo' in Papers on Classical Subjects in memory of John Max Wulfing, Washington University Studies – New Series, Languages and Literature, 1930(3) : 73-87 Hic legere potes
Antecessores: Imperator Caesar Augustus II et Lucius Volcacius Tullus |
Consul 32 a.C.n. cum Gnaeo Domitio Ahenobarbo |
Successores: Imperator Caesar Augustus III et Marcus Valerius Messalla Corvinus |