Neil MacGregor

E Vicipaedia
Wikidata Neil MacGregor
Res apud Vicidata repertae:
Neil MacGregor: imago
Neil MacGregor: imago
Nativitas: 16 Iunii 1946; Glasgovia
Patria: Britanniarum Regnum

Neil MacGregor, vulgo plene Robert Neil MacGregor (natus Glasguae die 16 Iunii 1946), est museorum curator et de historia artium divulgator. Alumnus est Academiae Glasguensis et Collegii Novi apud Oxonienses, deinde Scholae Normalis Superioris Parisiensis atque denuo Instituti Courtauld ubi discipulus fuit Antonii Blunt.

Ab anno 1975 apud universitatem Radingensem docuit; deinde libellos de artibus Burlington Magazine ab 1981 direxit. Fuit director Pinacothecae Nationalis Londinii ab anno 1987 usque ad 2002; ab eo anno usque in 2015 fuit Musei Britannici praefectus. Est socius Societatis Antiquariorum Londiniensis.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Neil MacGregor (ad sinistram) et Zahi Hawass Aegyptologus (ad dextram partem) qui Museum Britannicum anno 2009 visitabat
  • A history of the world in 100 objects. Londinii: Allen Lane, 2011. ISBN 9781846144134.
  • Shakespeare's Restless World: An Unexpected History in Twenty Objects. Londinii: Penguin, 2014. ISBN 0718195701.
  • Germany: Memories of a nation. Londinii: Allen Lane, 2014. ISBN 9780241008331.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Neil MacGregor spectant.
Curatores Pinacothecae Nationalis Britannicae

Carolus Lock Eastlake 1855 • Gulielmus Boxall 1866 • Fridericus Gulielmus Burton 1874 • Eduardus Poynter 1894 • Carolus Holroyd 1906 • Carolus Holmes 1916 • Augustus Daniel 1929 • Kennethus Clark 1934 • Philippus Hendy 1946 • Martinus Davies 1968 • Michael Levey 1973 • Neil MacGregor 1987 • Carolus Saumarez Smith 2002 • Nicolaus Penny 2008 • Gabriel Finaldi 2015