Gerundium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gerundium est pars sententiae in quo substantivum fit ab mutatione verbi. Gerundium est in forma idem gerundivo. Gerundia et gerundiva res similiter significare possunt, tamen gerundia substantiva verbalia sunt et gerundiva semper sunt adiectiva verbalia, obiectum suum directum modificantia. Origo gerundii gerundivique nondum nota est. Vetere Latina gerundia quam gerundivis potiora sunt; tamen gerundiva forte gerundiis seniora sunt.[1]

Declinatio gerundiorum[recensere | fontem recensere]

DECLINATIO PRIMA
Casus amo, amas, amavi, amatum, amare
Nominativus amare
Genetivus amandi
Dativus amando
Accusativus (ad) amandum
Ablativus amando
DECLINATIO SECUNDA
Casus habeo, habes, habui, habitum, habere
Nominativus habere
Genetivus habendi
Dativus habendo
Accusativus (ad) habendum
Ablativus habendo
Similitudines gerundiorum gerundiviorumque
Genetivus cōnsilium urbem capiendī

urbis capiendae

Dativus dat operam agrōs colendō

agrīs colendīs

Accusativus veniunt ad mihi pārendum

pācem petendam

Ablativus terit tempus scrībendō epistulās

scrībendīs epistulīs

I. Gerundium genetivum[recensere | fontem recensere]

Gerundium genetivum cum adiectivo et substantivo verbo adhibetur.

  • Vīvendī fīnis est optimus. (Cat. M. 72)
  • neque cōnsilī habendī neque arma capiendī spatiō datō (B. G. 4.14)

His usibus supra gerundia et gerundiva sunt aeque communia.

Gerundia sunt neutra gerundiva, verborum actiones significantia. Gerundium genetivum aliquando cum directo obiecto iungit:

  • Nūlla causa iūsta cuiquam esse potest contrā patriam arma capiendī. (Phil. 2.53)
  • artem vēra ac falsa dī iūdicandī (De Or. 2.157)
  • ars bene disserendī et vēra ac falsa dīiūdicandī (De Or. 2.157)

Etiam Latina seniore gerundium et gerundivum genetivum adhibitum est ad consilium significandum. Gerundiva adiectiva verbalia adhibentur ad directum obiectum describendum.

  • quae postquam glōriōsa modo neque bellī patrandī cōgnōvit (Iug. 88)
  • Aegyptum proficīscitur cōgnōscendae antīquitātis (Tac. Ann. 2.59)

Gerundium genetivum cum verbo "causa" et "gratia" consilium significare adhibetur:

  • pābulandī aut frūmentandī causā prōgressī (B. C. 1.48)
  • vītandae suspīcionis causā (Cat. 1.19)
  • simulandī grātiā (Iug. 37)
  • exercendae memōriae grātiā (Cat. M. 38)
  • rêiciendī trium iūdicum potestās (Verr. 2.77)
  • suī colligendī facultās (B. G. 3.6)

II. Gerundium dativum[recensere | fontem recensere]

Gerundium dativum cum verbo adhibetur:

  • Diem praestitit operī faciendō.(Verr. 2.1.148)
  • praeesse agrō colendō (Rosc. Am. 50)
  • esse solvendō

Difficile est gerundium dativum cum obiecto directo inventu Vetere Latina praeter opera Plauti.

III. Gerundium accusativum[recensere | fontem recensere]

Gerundium accusativum cum verbo "ad" adhibetur:

  • Mē vocās ad scrībendum. (Or. 34)

Si sententia directum obiectum accusativum habet, gerundivum pro gerundio optatur. Hac sententia infra verbum "subeunda" cum verbo "pericula" convenit.

  • parātiōrēs ad omnia perīcula subeunda (B. G. 1.5)

Classica Latina gerundium accusativum numquam obiectum directum iunxit; verumtamen certis gerundia accusativa scriptoribus obiectum directum sine praepositionibus habuere.[2] Antiquus poeticis tonus sententiis sequentibus reperitur, quia impersonale gerundivum gerundiumve cum directo obiecto adhibetur.[3]

  • pacem petendum (Ver, Aen. 11.230)
  • aeternas quoniam poenas in morte timendumst (Lucr. 1.111),
  • viam quam nobis ingrediundum sit (Cic, Sen. 2.6)
  • vasa vinaria et olearia faciendum (Varro, RR 1.13.1)

IV. Gerundium ablativum[recensere | fontem recensere]

Gerundium ablativum modum significare potest:

  • Multa pollicendō persuādet. (Iug. 46)
  • Latīnē loquendō cuivīs pār (Brut. 128)
  • hīs ipsīs legendīs (Cat. M. 21)
  • obscūram atque humilem conciendōad sē multitūdinem(Liv. 1.8)
  • Nūllum officium referendā grātiā magis necessārium est. (Off. 1.47)
  • in rē gerendāversārī (Cat. M. 17)
  • nec continuandō abstitit magistrātū (Liv. 9.34)
  • Sī ā persequendō hostīs dēterrēre nequīverant, ab tergō circumveniēbant. (Iug. 50)

Gerundivum ablativum cum adjectivo verboque raro adhibetur. Classica gerundium ablativum raro apud obiectum directum prosa invenitur.

Ablativa gerundia scriptoribus serioribus frequenter sunt participia praesentia:

  • Cum ūnā diērum FLENDŌ sēdisset, quīdam mīles generōsus iūxtā eam EQUITANDŌ vēnit. (Gesta Romanorum, 66 [58])

Ergo italianis hispanicisque participiorum formae praesentium linguis primum a gerundiis ablativis ortae sunt.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jay H. Jasanoff. Harvard University. 2006.
  2. E. Adelaide Hahn. (1965), pp. 181-207
  3. J. H. W. Penney. 260
  4. Exemplaria sunt "mandando" et "esperando".

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • 1903. Allen and Greenough’s New Latin Grammar for Schools and Colleges, edited by J.B. Greenough, G.L. Kittredge, A.A. Howard, and Benjamin L. D’Ooge.
  • Was There a Nominative Gerund? (Iterum de Gerundio et Gerundivo). E. Adelaide Hahn. Transactions and Proceedings of the American Philological Association, Vol. 96 (1965), pp. 181-207
  • The Origin of the Latin Gerund and Gerundive: A New Proposal. Jay H. Jasanoff. Harvard University. 2006.
  • Archaism and Innovation in Latin Poetic Syntax. J. H. W. Penney: 93, 249-268.
Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Verbum (temporale)
Persona: Prima | Secunda | Tertia
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus verbi: Activum | Passivum | (Neutrum | Commune | Deponens)
Modus: Infinitivus | Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | Optativus
Tempus: Praesens | Imperfectum | Perfectum | Plusquamperfectum | Futurum | Futurum exactum
Vide etiam: Gerundium | Supinum | Gerundivum


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!