Genetivus
Genetivus[1] est casus declinationis qui possessionem alterius nominis erga alterum monstrat.
Usus casus genetivi
[recensere | fontem recensere]Appellatur quoque possessivus quia sic frequenter adhibetur ut possessionem indicet. Verumtamen alios usus habet. Genetivus casus indicat, exempli gratia:
- possessionem (Filius matris), uti demonstratum est;
- complementum (Memini eius);
- designationem (quid habes difficultatis?);
- aetatem (puer novem annorum);
- pretium (magni emere);
- qualitatem (vir magnae prudentiae);
- culpam (proditionis damnatus est);
- mensuram (mons ingentis altitudinis) et
- partem (magna copia frumenti).
Explicatio verbi
[recensere | fontem recensere]Genetivi nomen a gignendi radice gen- originem ducit. Eiusdem radicis sunt genus, generis, genitoris, nec non ingenium.
Exempla
[recensere | fontem recensere]Linguae, quae genetivum habent, sic indicant hoc complementum: X Y**, ubi ** est morphema speciale genetivum. Ceterae autem eandem sententiam saepe indicant praepositionibus, verbi gratia, Hispanice dicitur X de Y.
Lingua Graeca
[recensere | fontem recensere]Grammatica Latina saepe Graecae est similis. Usus genetivi Graeci vero complures particularitates habet:
Genetivus verus rationis
[recensere | fontem recensere]- g. pertinentiae
- g. auctoris
- g. possessoris
- g. materiae (το δικτυον των ιχθυων)
- g. qualitatis
- g. pretii
- g. subiectivus/obiectivus
- g. epexegeticus/appositivus
- g. partitivus
- g. temporis (Προσεύχεσθε δὲ ἵνα μὴ γένηται ἡ φυγὴ ὑμῶν χειμῶνος μηδὲ σαββάτῳ. Orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato.)
- g. post verba
- verba animadversionis
- verba regendi (sensu lato)
- verba implendi
G. initii / comparationis
[recensere | fontem recensere]- g. comparationis
- g. separationis (Ἐγὼ δὲ ὑμῶν φείδομαι. Ego autem vobis parco.)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ In Latintate posteriore etiam genitivus.
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Lege de praepositionibus in Vicilibris. |
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |
Partes orationis |
---|
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula) |
Nomen substantivum et Nomen adiectivum |
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis |
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne |
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta |
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus |