Latinitas inspicienda

Declinatio Prima

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Declinatio prima seu A-declinatio declinatio nominum est, quae cum A littera finiuntur in nominativo et ablativo casu singulari. Similior primae declinationi Graecae erat quae et ipsa nomina plerumque feminina et in -a desinentia comprehendebat.

De usu classico[recensere | fontem recensere]

Declinatio[recensere | fontem recensere]



Declinatio prima
Singularis Pluralis
Nominativus villa villae
Vocativus villa villae
Accusativus villam villās
Genetivus villae villārum
Dativus villae villīs
Ablativus villā villīs
Locativus (Romae) (Athenis)

Exceptiones[recensere | fontem recensere]

  • Genetivus singularis nominis "familia" est "familias" cum nomina membrorum familiae sequitur:
    • Pater (mater, filius, filia, frater, soror) familias
  • Dativus et ablativus pluralis nominum quae masculinam formam in declinatione secunda habent in "-ābus" desinit, non in "-is" cum generis distinctio necessaria videbatur:
    • Deis et deabus ("Deis" nomen masculinum dum "deabus" nomen femininum est). Item, cum filiis et filiabus. Occurrunt etiam gnatabus[1], libertabus[2], amicabus[3], dominabus, equabus[4]...
  • Nomina "drachma" et "amphora" et nomina in "-cola" aut "-gena" desinentia genitivum pluralem "-um" antiquitus praebent:
    • et genus agricolum late sentiscere, quom Pan[5]
    • Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva[6]
  • Quaedam nomina pluralia tantum sunt:
    • Athenae, Athenarum; nuptiae, nuptiarum; divitiae, divitiarum; insidiae, insidiarum.
  • Nomina Graeca primo latinizata suntː Plautus "Alcumenam" ut "rosam" declinabat. Deinde grammatici et poetae docti, praesertim in carminibus, formas Ionicas vel Atticas translitterarunt. Unde nominativi in ā vel etiam ē longam desinentes, in ās vel ēs cum masculini generis erant (Aeneās, Aeneadēs, Persēs, Alcmenē). Unde nota accusativi -nː Aeneān, Persēn, Alcmenēn, nonnumquam etiam genetivus in -es desinens (Alcmenēs), ablativus sive Alcmenē sive Alcmenā. Declinatio mixta erat quia formae Latinae ad genetivum et dativum in usu erant (Aeneae, Persae, Alcmenae cum Alcmenes alternans). Plurali numero nomina cum suffixo Graeco -ides,-idae formata genetivum Graecum imitantem nonnumquam praebebantː Aeneadae, Aeneadum (sed Pelopidae/Pelopidarum, Heraclidae/Heraclidarum). Ad linguam elatam et poeticam illa vocabula sic hellenizata pertinebant.

De genere[recensere | fontem recensere]

Genus nominum plerumque femininum est, masculinum vero nonnumquam his de causisː

  • cum sic genus naturale indicatː
    • poeta clarus, nauta ferox, Aeneas pulcher
  • cum de nomine populi cuiusdam agiturː
    • Scythae vagi
  • nomen fluvii masculinum est, quia dei fluvii mares barbati sunt
    • Mosella amatus

Morphologia historica[recensere | fontem recensere]

  • Nominativus singularisː ă finalis brevis est, quod Latinae linguae proprium est. Nam Graece a longa est et formae Oscoumbricae per a longam explanantur. Variae explicationes huius rei propositae sunt[7]. Ita Latine nominativus et vocativus casus non distinguuntur et nominativus ab ablativo aure discerni potest.
  • Accusativus singularisː -m est nota accusativi iusta, ă brevis secundum regulam phoneticam omnem vocalem finalem ante consonantem aliam quam s corripi docentem.
  • Genetivus singularisː nota vetus genetivi erat s, ut Graece et Osce, quae in veteribus poetis (Livius Andronicus, Ennius, Naevius) adhuc occurrit, aetate Ciceroniana quoque in locutione pater/mater familias tantum servata. Declinatio classica notam ī e secunda declinatione sumpsit (fortasse primum in adiectivis primae classis et deinde in nominibus) unde āī > ăī >ai > ae atque postea e. Genetivus āī apud Ennium, Plautum, Lucretium et in inscriptionibus veteribus invenitur unde Verqilius quoque venerandae antiquitatis amore eum sumpsitː
dives equom, dives pictai vestis et auri[8]
  • Dativus singularisː in linguis Italicis ut Graece nota huius casus erat -āi. Umbrice āi > e, Graece āi > a (ᾀ), Latine āi > ai[9] > ae. Idem dici de casu locativo potest in nominibus qui hunc casum ab ablativo separatum servaverunt (e.g. Romae). Nihilominus in inscriptionibus nonnullae dativi formae in -ā desinentes Graecis similiores leguntur quae dialectales esse aestimari solent[10]
  • Ablativus singularisː vetus forma huius casus in linguis Italicis in -ād desinebat (Osce toutad) atque Latine in Senatus consulto de Bacchanalibus adhuc legitur (ead, sententiad, suprad, exstrad)[11]. D finalis post vocalem longam mox evanuit.
  • Nominativus et vocativus pluralesː nota indoeuropea huius casus erat *a-es > ās quae in aliis linguis Italicis servata est (Osce aasas = arae vel scriftās = scriptae, Umbrice urtās = ortae). At lingua Latina per analogiam e secundae declinationis nota -oi nominativum in -ai desinentem creavit (quod idem et Graece observatur). Ita tabelai datai in senatus consulto de Bacchanalibus legitur. Phonetice ai in ae atque postea e evadit.
  • Accusativus pluralisː nota huius casus erat -ns. N ante s evanescebat et vocalis per compensationem protendebatur (-ās).
  • Genetivus pluralisː antiquitus *ā-sōm[12], Graece s intervocalis evanuit (Homerice θεάων, Attice θεῶν); at Latine sonum in r mutavit (qui rhotacismus dicitur et ad primam partem quarti saeculi a.C.n. refertur[13]) unde -ārum.
  • Dativus et ablativus pluralesː nota antiqua in linguis Italicis est -āis (cf. Graece θεαις). Latine āis > eis[14] > īs. Osce deivinais = divinis, Diumpais = Nymphis. Umbrice -ais > eis > ēs ut in tekuries = decuriis. In nominibus Latinis cum suffixo -ia formatis, ut "gratia", duae vocales contiguae -iīs nonnumquam in -īs coalescebant. Ita in eodem paragrapho Rerum gestarum divi Augusti[15] et manibiis occurrit et colonīs (= coloniis e colonia). In Latinitate tardiore et iam corrupta, ut apud Gregorium Turonensem novae formae mixtae in -abus apparentː animabus, villabus[16] etc.

In summa haec declinatio, dum rationi linguae Latinae sese accomodat, a formis Indoeuropaeis a glottologis restitutis aberravit et adiuvante analogia secundam declinationem thematicam propius accessit quacum primam adiectivorum classem efficiebat (bonus, bona, bonum).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plauti fragmenta 74 (LIII in editione Alfredi ErnoutQui talis est de gnatabus suis
  2. CIL 1, 1278
  3. CIL 6, 7671
  4. Servius ad Georgica III.278.
  5. Lucretius, de Natura rerum IV.584
  6. Aeneis III.550
  7. Alfredus Ernout, Morphologie historique du latin, 1974 pp.18-19.
  8. Aeneis IX.26. Hanc enim orthographiam suadebat Nigidius Figulus apud Aulum Gellium, Noctes Atticae XIII.26.4 ut a dativo genetivus distinguereturː si "huius terrai" scribas, "i" littera sit extrema, si "huic terrae", per "e" scribendum est.
  9. Fortunai poblicai CIL 9, 1543. Osce deivai = Latine divae.
  10. CIL 1, 60ː Fortuna, CIL 10, 3807 Loucina Tuscolana, CIL 1, 41ː Diana, CIL 1, 379ː Matre Matuta, CIL 1, 460ː Menerva
  11. Vide etiam CIL 1, 48 et CIL 1, 49ː praidad = praedā.
  12. Cf. Osce egmazum quod idem valet atque Latine "rerum".
  13. Max Niedermann, Phonétique historique du latin, 1953 p.95.
  14. CIL 1, 364ː soueis aastutieis = suis astutiis.
  15. Tabula IV par.21. Textus
  16. Historiae Francorum X.12.

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicilibri Lege de Lateinische Grammatik: Formen Substantiv A-Deklination in Vicilibris.
Wiktionary-ico-de.png Vide en:Wiktionary Appendix:Latin first declension in Victionario.
Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)