Germanicus
Nero Claudius Drusus aut Tiberius Claudius Nero cui propter victorias in Germania cognomen impositum est Germanicus Iulius Caesar Claudianus (natus die 24 Maii 15 a.C.n.; subito die 10 Octobris 19 Antiochiae obiit) fuit filius Neronis Claudii Drusi (filii imperatricis Liviae Drusillae, uxoris tertiae imperatoris Augusti) et Antoniae Minoris (filiae triumviri Marci Antonii et Octaviae minoris, sororis Augusti).
De matrimonio et liberis
[recensere | fontem recensere]Uxorem duxit Agrippinam, filiam Marci Vipsanii Agrippae et Iuliae Augusti filiae. Tres filiae eis fuerunt Agrippina Minor, qui mater imperatoris Neronis fuit, Drusilla anno 39 mortua et a fratre imperatore Caligula inter deas relata, et Iulia quae a fratre in exsilum dimissa post reditum iussu Messalinae necata est. Item tres filii eis fuerunt : Nero et Drusus qui simul cum matre ab avo Tiberio, qui iussu Augusti Germanicum adoptaverat, necati sunt et Gaius Caligula cognominatus qui Tiberio successit. Ita Germanicus et Augusti nepos adoptivus per Tiberium et Marci Antonii nepos genuinus per matrem erat.
De morte
[recensere | fontem recensere]Cum Germanicus in Syria obiit, suspicio fuit eum veneno necatum esse a provinciae gubernatore, Gnaeo Calpurnio Pisone, qui in ius vocatus est, sed ante quam iudicium perfectum sit, mortem sibi conscivit. Aliqui putaverunt vere imperatorem Tiberium Germanicum et postea Pisonem necandum curavisse.
Caligula: AR denarius | |
---|---|
annis fere 37/41 incussus ad memoriam Expeditionis in Germaniam a patre annis 14-16 factae | |
GERMANICVS CAESAR P[ater] C CAES AVG GERM, caput Germanici patris | C CAESAR GERM P M TR POT, caput Caligulae laureatum |
18 mm, 3.58 g | |
RIC, Gaius Caligula, I, 18; Lyon 172; RSC 2 |
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Germanicum spectant. |
- Biographia a Donna Hurley scripta in "De Imperatoribus Romanis" (Anglice)
- De Germanico in A dictionary of Greek and Roman biography and mythology, I, Londinii, anno 1870, pp. 1365–
- Textum Arati Phaenomena
Antecessores: Manius Aemilius Lepidus et Titus Statilius Taurus |
Consul 12 cum Gaio Fonteio Capitone |
Successores: Gaius Silius Aulus Caecina Largus et Lucius Munatius Plancus |
Antecessores: Lucius Pomponius Flaccus et Gaius Caelius Rufus |
Consul 18 cum Tiberio Caesare Augusto III |
Successores: Marcus Iunius Silanus Torquatus et Lucius Norbanus Balbus |
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 298–302.