Lucius Pomponius Flaccus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Pomponius Flaccus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus initio primi saeculi post Christum natum fuit. Patria eius Iguvium in Umbria erat. Ante annum 16 legatus in Moesia Gaio Poppaeo Sabino duce erat. Eo Ovidius Naso epistulam ex ponto I 10 misit. Anno 17 consul ordinarius creatus anno 19 legatus Augusti pro praetore Moesiae factus est. Fuit amicus Tiberii, qui eum anno 32 legatum in Syriam misit. Ibi Herodem Agrippam regem futurum sed tum a creditoribus lacessitum, quia eo Romae familiariter usus erat, in fidem suam recepit. Mox tamen cognovit Agrippam qui secum in consilio iudicum sedebat, sententiam Damascenis vendidisse. Ideo amicitiam ei renuntiavit[1]. In provincia sua mortuus est anno 34 aut 35. Frater eius maior Gaius Pomponius Graecinus, consul suffectus anno 16 erat[2].

Pomponius Flaccus conviva[recensere | fontem recensere]

Plinius de convivio biduo Tiberii et L. Pisonis narrat, post quod Piso officium praefectus Urbi nactus est.[3] Suetonius, idem convivium referens, nomen addit tertii convivae Pomponii Flacci: "Princeps ... cum Pomponio Flacco et L. Pisone noctem continuumque biduum epulando potandoque consumpsit, quorum alteri Syriam provinciam, alteri praefecturam urbis confestim detulit, codicillis quoque iucundissimos et omnium horarum amicos professus."[4] Sed L. Piso non ante annum 36 praefectus Urbi meruit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XVIII.155-160.
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 123
  3. Plinius, Naturalis historia 14.144-146
  4. Suetonius, De vita Caesarum "Tiberius" 42

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Sisenna Statilius Taurus et Lucius Scribonius Libo
Consul
17
cum
Gaio Caelio Rufo
Successores:
Tiberius Caesar Augustus III et Germanicus Iulius Caesar II