Gaius Silius Aulus Caecina Largus
Gaius Silius Aulus Caecina Largus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 24) senator Romanus erat initio primi saeculo. Pater eius Publius Silius Nerva, consul ordinarius anni 20 a.C.n. fuit, frater Publius Silius, qui anno 3 fasces consul suffectus tenuit. Anno 13 ipse summum magistratum gessit, anno 14 legatus Germanici in Germania fuit et 15 insignia triumphalia ei decreta sunt. Anno 16 censum Galliae fecit, anno 18 classem aedificavit et anno 20 Chattos vicit. Legatus Augusti pro praetore Germaniae Inferioris anno 21 motum Iulii Sacroviri in Galliae finivit. Anno 24 filius praedecessoris eius in hoc bello Gaii Visellii Varronis, Lucius Visellius Varro, consul eius anni, eum in senatu maiestatis et repetundarum cum uxore Sosia Galla accusavit. Priusquam damnatus est, ipse vitae suae finem posuit[1]. Filius eius Gaius Silius, consul designatus anno 48 et amator Messalinae fuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Germanicus Iulius Caesar et Gaius Fonteius Capito |
Consul 13 cum Lucio Munatio Planco |
Successores: Sextus Pompeius et Sextus Appuleius |