Agrippina minor
Agrippina (Iulia Agrippina seu Agrippina minor) Agrippina nata ante diem quartum Nonas Novembres anno 16 A.D. Fuit filia Germanici et Agrippinae maioris. Agrippina duas sorores et tres fratres habuit. Agrippina homines tractare meditābatur. Soror Gaii imperatoris qui cum sorore concubuisse dicitur et eam in Pontias insulas relegavit. Agrippina ter nupsit : Claudio anno 49 - 54 A.D., Gnaeo Domitio Ahenobarbo anno 28 A.D., et Gaio Sallustio Crispo Passieno anno 41 A.D. uxor quartis nuptiis Claudii qui eam Romam revocaverat, mater Neronis. Agrippina filium pōnere poterat, Neronem, in solio. Inde, Agrippina Imperatorem Neronem fecit ut potestatem dēmōnstraret. Qui die 19 Martii 59 matrem interficere conatus est Baiis quo die Quinquatria celebravit, frustra; mox autem iussu eiusdem a servo quodam necata est. Interfecta mense Martio ante diem decimum Kalendas Apriles anno 59 A.D.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Dio Cassius libro LIX Historiae Romanae cap. 22
- Tacitus, Annales 12.1-10, 64-69; 14.1-9
- Suetonius, De vita Caesarum "Claudius" 44, "Nero" 5.3, 28.2, 34.1-4, "Otho" 3.1
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Agrippinam spectant. |
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- H. H. Scullard, From the Gracchi to Nero. 5a ed. Londinii 1982
- Anthony A.Barrett, Agrippina: Sex, Power and Politics in the Early Roman Empire. New Haven: Yale University Press, 1996
- L. Foubert, Agrippina. Keizerin van Rome. Lovanii 2006.
- Susan Wood, "Diva Drusilla Panthea and the Sisters of Caligula" in American Journal of Archaeology vol. 99 (1995) pp. 457-482