Manius Aemilius Lepidus (consul 11)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Manius Aemilius Lepidus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo ineunte fuit. Anno 11 Lepidus, nepos triumviri, consul ordinarius creatus est. Anno 20 in senatu frustra sororem Lepidam defendebat, quae adulterii venficii, quaestionis per Chaldaeos in domum Caesaris a marito suo, Publio Sulpicio Quirinio consule anno 12 a.C.n. accusata est[1]. Ei aquae et igni arcebatur. Lepidus anno 21/22 Asiam proconsul administravit. Filia eius Aemilia Lepida Galbae, qui postea imperavit, nupsit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales III 22-24


Antecessores:
Publius Cornelius Dolabella et Gaius Iunius Silanus
Consul
11
cum
Tito Statilio Tauro
Successores:
Germanicus Iulius Caesar et Gaius Fonteius Capito