Lucius Munatius Plancus (consul 13)
Appearance
Lucius Munatius Plancus (nescimus quando natus est; mortuus est post annum 35) primo saeculo fuit senator Romanus.
Familia
[recensere | fontem recensere]Lucius Munatius Plancus pater anno 42 a.C.n. consul creatus est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Ipse summum magistratum anno 13 gessit. Anno 14 a Tiberio imperatore caput legationis senatus ad Rhenum missus est, ut milites rebellantes Germanici mitigaret. Sed cum seditiosi noctu in domum eius in oppido Ubiorum invaderent, in praesidium Legionis I se recepit.[1] Ab anno 15 ad annum 35, septendecim annos legatus pro praetore Pannoniae fuit, quamquam Munatia Plancina soror eo tempore accusata est.[2] Tacitus[3] eum adulatorem dixit, quod in senatu contra maiestatis damnatos saepe censuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Germanicus Iulius Caesar et Gaius Fonteius Capito |
Consul 13 cum Gaio Silio Aulo Caecina Largo |
Successores: Sextus Pompeius et Sextus Appuleius |