Roman numeral 10000 CC DD.svg

Georgius Berkeley

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Georgius Berkeley
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Berkeley: imago
Nativitas: 12 Martii 1685; Canicopolis
Obitus: 14 Ianuarii 1753; Oxonia
Patria: Kingdom of Ireland

Officium

Officium: Bishop of Cloyne, Dean of Derry, Dean of Dromore
Munus: philosophus, Anglican priest, scriptor, epistemologist, philosopher of science, metaphysician

Consociatio

Religio: Anglicanismus

Familia

Genitores: William Berkeley;
Coniunx: Anne Forster, Sarah Foster
Proles: Lucia Berkeley, Henry Berkeley, George Berkeley, George Berkeley

Memoria

Sepultura: Christ Church Cathedral

Georgius Berkeley sive Georgius Berkeleius[1] sive Georgius Berkleius[2] fuit Socius Collegii Trinitatis Dublinensis, Deriensis Decanus postea episcopus Cluanensis Ecclesiae Hiberniae (Anglicanae) et philosophus Hibernicus qui Empirismum Ioannis Lockii dicit. Principium philosophiae idealistae suae est "Esse est percipi." Et theoriam Issaci Newtoni cum libro De Motu et spatio absoluto.

Sepultus est Oxoniae in Aedibus Christi. Urbi in California vulgo Berkeley nomen ad honorem Georgii Berkeleii impositum est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Domus episcopi Berkeley

Berkeley anno 1699 studiosus factus est Dublini et ibidem 1707 Collegii Sanctae Trinitatis alumnus factus ex anno 1721 praedicator aulicus vicarii Hibernici nominatus est, i.e. ducis Graftonensis. Ex anno 1724 decanus Derriaee fuit.

Cum opes conflavisset proposuit ut in Bermuda institutum ad paganos convertendos erigeretur. Itaque cum sodalibus anno 1728 navigio Rhodensem Insulam contendit rerum istarum promevendarum caussa. Maecenatibus cessantibus et crumina aegrotante redeundum erat. Regina Carolina instigante anno 1734 episcopus Cloyne in Comitatu Corcagiensi nominatus est. In opere physiologiam modernam faciei agnoscens, cui titulus »Theory of vision« (1709), primus inter res sentitas et earum interpretatinem discrimen clarum fecit. Theoriam facialem sensibus tactilibus corroboravit.

Eius magna opera philosophicae sunt haec: »Treatise on the principles of human knowledge« (1710); »Three dialogues between Hylas and Philonous« (1713); »Alciphron, or the minute philosopher« (1732). Eius philosophiam idealismo vel immaterialismo similem habere potueris, quae in vestigiis empirismi Ioannis Locke: ut iste vir omnium rerum latera quae obiectiva esse videntur (color, odor, gustus etc.) sequentias subiectivas organorum sensitivorum nostrorum esse declaravit. Namque sine oculo color nullus, sine auribus tonus nullus. A Berkeley non autem secundaria ingenia tantummodo sed etiam primaria (extensio, forma, magnitudo etc.) explicantur tamquam haud innata sed extrinsecus translata. Si corpus nihil aliud nisi summa ingeniorum propriorum esset (e.g. cerasum idea mollitiei, suci, rubri, acidi, globuli) et si omnia ista ingenia solummodo idealiter (imaginatione) exstarent, res corporalis non ut materia sed ut notio modo se praesentaret. Sic idealismus materialismum vinceret. Mundi percepti summa solum in facultate, ut perciperetur, eveniret atque oriretur: "Esse est percipi."

Notionum non excogitatarum fundamentum autem in Deo auctore mundi nostri sensualium est. Neque veritas experientiarum nostrarum sensualium argui posset et propter originem divinam et propter existentiam spirituum non materialium eorumque imaginum. Inde Berkeley sectatores inter materialismi adversarios sibi adiunxit (e.g. Collyns Simon, Shadworth Hodgson, Fraser).

Opera[recensere | fontem recensere]

Berkeleius scripsit:

Nexus interni

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. liber apud books.google.de Compendium philosophiæ ad usum seminariorum, auctore M***. Sti Sulpitii. . . .
  2. Cataloguus Librorum in Bibliotheca Collegii Yalensis Universitatis Yalensis.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Arend Kulenkampff: George Berkeley. Beck, Monaci anno 1987, ISBN 3-406-32280-8
  • Rudolf Metz: George Berkeley : Leben und Lehre. Frommann, Stuttgarti anno 1968
  • Bruno Marciano, George Berkeley. Estetica e idealismo, Nova Scripta, Genova 2010

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Georgio Berkeley pagina a Lisa Downing scripta
  • De Georgio Berkeley pagina a Daniel E. Flage
  • De Georgio Berkeley (Theodisce)