Gaius Horatius M.f. Pulvillus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Horatius M.f. Pulvillus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 453 a.C.n.) senator Romanus ac vir publicus erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Gaius filius erat Marci Horatii M.f. Pulvilli consulis annorum 509 et 507 a.C.n..

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Gaius Horatius bis consulatum gessit: Anno 477 Romani acriter cum Veientibus certabant. Kaeso Fabius K.f. Vibulanus et Marcus Fabius K.f. Vibulanus cum aliis Fabiae gentis in insidiis Etruscorum necati sunt. Paene Roma expugnata esset, nisi Horatius auxilio esset[1]. Collega tum Titus Menenius Agrippae f. Lanatus erat.

Anno 457 iterum consul fuit, nunc cum Quinto Minucio P.f. Esquilino Augurino collega. Eo anno tribuni plebis dictum prohibere voluerunt, sed deinde amiserunt, cum Sabini urbi appropinquaverunt. Minucius contra Sabinos certavit, cum Horatius feliciter ad Algidum montem pugnavit et Aequos e Corbione et Cortona pepulit[2]. Anno 453 mortuus est, cum augur esset[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, II 51
  2. Titus Livius, ab urbe condita III, 30
  3. Titus Livius, ab urbe condita III 32,2-3


Antecessores:
Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (Mamercus) II et Gaius Servilius Structus Ahala
Consul
477 a.C.n.
cum
Tito Menenio Agrippae f. Lanato
Successores:
Aulus Verginius Tricostus Rutilus et Spurius Servilius Priscus Structus
Antecessores:
Gaius Nautius Sp.f. Rutilus II et Lucius Minucius P.f. Esquilinus Augurinus
Consul
457 a.C.n.
cum
Quinto Minucio P.f. Esquilino Augurino
Successores:
Marcus Valerius M'.f. Maximus Lactuca et Spurius Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus