Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Aemilius Mamercinus anno 484 a.C.n. primus e gente Aemilia consulatum adeptus est. Et annis 478 atque 473 consul electus est. Consul II cum Veientibus sua sponte de pace convenit. Ea de causa a senatu vituperatus est et ei triumphus negatus est[1]. Pro lege agraria Spurii Cassii Vecellini in senatu sententiam tulit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dionysius Halicarnassensis IX 17


Antecessores:
Servius Cornelius Maluginensis (Cossus) et Quintus Fabius K.f. Vibulanus
Consul
484 a.C.n.
cum
Kaesone Fabio K.f. Vibulano
Successores:
Marcus Fabius K.f. Vibulanus et Lucius Valerius M.f. Potitus (Publicola)
Antecessores:
Kaeso Fabius K.f. Vibulanus III et Titus Verginius Opet.f. Tricostus Rutilus
Consul
478 a.C.n.
cum
Gaio Servilio Structo Ahala
Successores:
Gaius Horatius M.f. Pulvillus et Titus Menenius Agrippae f. Lanatus
Antecessores:
Lucius Furius Medullinus et Aulus Manlius Cn.f. Vulso
Consul
473 a.C.n.
cum
Vopisco Iulio C.f. Iullo
Successores:
Lucius Pinarius Mamercinus Rufus et Publius Furius Medullinus Fusus