Jump to content

Titus Menenius Agrippae f. Lanatus

E Vicipaedia

Titus Menenius Agrippae f. Lanatus (natus ignoto anno, mortuus circa 476 a.C.n.[1]) senator Romanus saeculi quinti fuit.

Pater eius Menenius Agrippa consul anni 493 a.C.n. fuit, qui primam secessionem plebis in montem sacrum composuit. Filius eius Titus Menenius Agrippae f. Lanatus anno 452 consulatum gessit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 477 a.C.n. una cum Gaio Horatio Pulvillo consul creatus esset. Hic cum in Volscos exercitum duceret, Menenius Etruscos agressus est, sed pugna ad Cremeram flumen male pugnatum est et amissis multis viris - inter quos et Kaeso Fabius K.f. Vibulanus et Marcus Fabius K.f. Vibulanus consulares fuerunt, hostes ad Urbem usque accessere, dum Ianiculum etiam occupant. Nisi Horatius auxilio collegae venisset, Veientes Romam expugnavissent[2]. Itaque Menenius anno proximo a tribunis plebis Quinto Considio et Tito Genucio propter cladem acceptam accusatus est. Quamquam mediocri tantum multa damnatus, tamen aegritudine ex ignominia orta mox vita decessit[3].

  1. Dion. Hal. Ant. Rom. IX,27.
  2. Titus Livius, ab urbe condita, II 51
  3. Titus Livius, ab urbe condita, II 52, 3-5. Dion. Hal. Ant. Rom. IX,27.


Antecessores:
Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus (Mamercus) II et Gaius Servilius Structus Ahala
Consul
477 a.C.n.
cum
Gaio Horatio M.f. Pulvillo
Successores:
Aulus Verginius Tricostus Rutilus et Spurius Servilius Priscus Structus