Spurius Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Spurius Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus (quando natus sit, quando mortuus nescimus) senator Romanus ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Aulus Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus, consul anni 494 a.C.n., frater Aulus Verginius Tricostus Caeliomontanus erat, qui consulatum anno 469 gessit. Ipse Spurius filium Titum Verginium Tricostum Caeliomontanum habuit, qui anno 448 summum magistratum administravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 456 a.C.n. Spurius consul rei publicae Romanae erat. Titus Livius de consulatu eorum rettulit: Deinde M. Valerius Sp. Verginius consules facti. Domi forisque otium fuit; annona propter aquarum intemperiem laboratum est. De Auentino publicando lata lex est. Tribuni plebis iidem refecti[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. ab urbe condita III 31,1


Antecessores:
Gaius Horatius M.f. Pulvillus II, Quintus Minucius P.f. Esquilinus Augurinus
Consul
456 a.C.n.
cum
Marco Valerio M'.f. Maximo Lactuca
Successores:
Titus Romilius T.f. Rocus Vaticanus et Gaius Veturius Cicurinus