Marcus Valerius M'.f. Maximus Lactuca

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Marcus Valerius M'. f. Maximus Lactuca (quando natus sit, quando mortuus nescimus) senator Romanus ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Valerius anno 456 a.C.n. una cum Spurio Verginio Tricosto Caeliomontano consul electus est. Titus Livius de consulatu eorum rettulit: Deinde M. Valerius Sp. Verginius consules facti. Domi forisque otium fuit; annona propter aquarum intemperiem laboratum est. De Auentino publicando lata lex est. Tribuni plebis iidem refecti[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. ab urbe condita III 31,1


Antecessores:
Gaius Horatius M.f. Pulvillus II, Quintus Minucius P.f. Esquilinus Augurinus
Consul
456 a.C.n.
cum
Spurio Verginio Tricosto Caeliomontano
Successores:
Titus Romilius T.f. Rocus Vaticanus et Gaius Veturius Cicurinus