Aulus Verginius Tricostus Rutilus
Appearance
Aulus Verginius Tricostus Rutilus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) senator Romanus et vir publicus saeculi quinti a.C.n. erat.
Familia
[recensere | fontem recensere]Verginius filius fuit Proculi Verginii Tricosti Rutili, consulis anni 486 a.C.n., et frater Titi Verginii Tricosti Rutili consulis anni 479 a.C.n..
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Verginius anno 476 a.C.n. consul creatus est. Anno praeterito Titus Menenius Agrippae f. Lanatus male contra Veientes pugnaverat, qui nunc Ianiculum occupaverunt. Sed tum a Spurio Servilio Structo collega victi sunt. Etiam hoc anno Menenius consularis a tribunis plebis Quinto Considio et Tito Genucio propter cladem anno proximo acceptam accusatus est. Quamquam ad multam tantum mediocrem damnatus est, tamen ignominia et aegritudine mox mortuus est[1].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, II 52, 3-5
Antecessores: Gaius Horatius M.f. Pulvillus et Titus Menenius Agrippae f. Lanatus |
Consul 476 a.C.n. cum Spurio Servilio Prisco Structo |
Successores: Publius Valerius P.f. Poplicola et Gaius Nautius Sp.f. Rutilus (aut Rufus) |