Gaius Fannius (tribunus plebis 59 a.C.n.)
Gaius Fannius (floruit medio primo saeculo a.C.n.) erat senator Romanus qui bello civili Pompeianas vel senatorias partes secutus anno 49 a.C.n. provinciae Asiae praefectus est ː utrum illo bello obierit, quod Cicero in quadam epistula significasse videtur[1], an idem fuerit atque comes Sexti Pompeii a triumviris proscriptus certant eruditi moderni. Qui eundem fuisse volunt Ciceronem vano rumore deceptum arbitrantur[2].
De cursu honorum
[recensere | fontem recensere]- Anno 61 a.C.n. unus fuit ex eis qui Publium Clodium ob violata sacra Bonae Deae accusarunt[3].
- Anno 59 a.C.n. tribunus plebis Gai Caesaris consulis inceptis obsistebat[4] atque ideo in maximum periculum incurrit ː nam a delatore Lucio Vettio nominatus est inter coniuratos qui Gnaeo Pompeio insidiabantur[5] (quem delatorem ipse Caesar subornasse creditur).
- Cum Cicero exsilio rediit iam pontifex erat[6] (57 a.C.n.)
- Aedilitatem et praeturam incerto anno gessit.
- Anno 49 a.C.n. iam pro praetore in Siciliam profecturus erat[7] cum bellum civile inter Caesarem et Pompeium conflagravit ː tum mutato consilio duces Pompeianarum partium Fannium provinciae Asiae praefecerunt. Proconsulis titulum sumpsisse non videtur sed pro praetore tantum provinciam administrasse. In epistula a rerum gestarum scriptore Iudaeo Flavio Iosepho servata[8] ἀντιστράτηγος (pro praetore) dicitur, at in proxima[9] Gaius Fannius quidam se ipsum 'στρατηγὸς ὒπατος' (proconsul ?) appellat ː multi moderni indagatores tamen de eodem homine agi negant, quamvis sine dubio Iosephus ita senserit. In cistophoris Ephesianis, Trallensibus, Apamensibus, Laodicensibus certe PR (id est praetor[10] potius quam pro praetore) dicitur[11].
Quid in bello civili fecerit
[recensere | fontem recensere]Seu idem seu alius[12] Gaius Fannius anno 43 a.C.n. a senatu ad Sextum Pompeium legatus de societate adversus Marcum Antonium facienda una cum Lucio Paullo et Minucio Thermo missus est[13]. Mox conflagrante bello civili inter triumviros et interfectores Caesaris quia Sextum Pompeium qui eum in magno honore habebat[14] in Siciliam secutus erat Fanni nomen albo proscriptorum inscriptum est[15]. Postquam vero victi sunt de rebus suis desperans ducem anno 36 aut 35 a.C.n. deseruit et cum Marco Antonio in gratiam rediit[16].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- François Hinard (1985), Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 465-467 Hic legere potes
- G. Stumpf, Numismatische Untersuchungen zur Chronologie der römischen Statthalter in Kleinasien, Saarbrücken, 1991.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ad Att. XI.6.6
- ↑ E.g. Carolus Ludovicus Elvers in Der Neue Pauly. Contra vero Franciscus Hinard, op. laud.
- ↑ Ad Att. II.24.3
- ↑ Cicero, Pro Sestio 113. In Vatinium 16
- ↑ Ad Att. II.24.3
- ↑ Cicero, Harusp. resp. 12.
- ↑ Ad Att. VII.15.2. In fine Cato Minor in illam provinciam missus est.
- ↑ Ant. Iud. XIV.230
- ↑ Ant. Iud. XIV.233
- ↑ Quocirca T. Corey Brennan (2001), The praetorship in the Roman Republic II pp 676-677 Fannium pro praetore anno 49 a.C.n. fuisse antequam praetor anno 48 a.C.n. fieret volebat.
- ↑ Stumpf, op. laud.
- ↑ Eius filius ?
- ↑ Philippicae XIII.13.
- ↑ Appianus, BC V.579 ː "ὁ τιμιώτατος αὐτῷ".
- ↑ Appianus, BC IV.354
- ↑ Appianus, BC V.579