Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Franciscus Mitterrand

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Franciscus Mitterrand
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Mitterrand: imago
Franciscus Mitterrand: subscriptio
Nativitas: 26 Octobris 1916; Iarnacum
Obitus: 8 Ianuarii 1996; Arrotundimentum VII Lutetiae
Patria: Francia
Nomen nativum: François Maurice Adrien Marie Mitterrand

Officium

Officium: President of the French Republic, member of the French National Assembly, maire, member of the Senate of France, Coprinceps Andorrae, First Secretary of the French Socialist Party, senator of community, member of the French National Assembly, member of the French National Assembly, member of the French National Assembly, member of the French National Assembly, member of the general council, president of the general council, member of the French National Assembly, member of the French National Assembly, member of the French National Assembly, minister, minister, minister, minister, minister, minister, List of French Ministers of Justice
Munus: Politicus, Causidicus, diurnarius

Consociatio

Factio: Democratic and Socialist Union of the Resistance, Factio Socialistica, Federation of the Democratic and Socialist Left, Convention of Republican Institutions
Religio: agnosticismus

Familia

Genitores: Joseph Mitterrand; Yvonne Lorrain
Coniunx: Danielle Mitterrand
Proles: Jean-Christophe Mitterrand, Gilbert Mitterrand, Mazarine Pingeot

Memoria

Laurae: Grand Cross of the Legion of Honour, Croix de guerre 1939–1945, Knight Grand Cross with Collar of the Order of Merit of the Italian Republic, Knight Grand Cross of the Order of the Bath, collar of the Order of Isabella the Catholic‎, Collar of the Order of the White Lion, Médaille de la Résistance, Praemium Caroli Magni, Knight Grand Cross of the Order of St. Olav‎, honorary citizen of Frankfurt am Main, Order of the Three Stars, 1st Class, Grand Collar of the Order of Prince Henry, Grand Cross of the National Order of Merit, Grand Crosses with Collar of the Order of the Falcon, Knight Grand Cross of the Order of Merit of the Italian Republic, Grand Cross of the Order of Merit of the Republic of Poland, Order of the Francisque, Grand Master of the Legion of Honour, Royal Victorian Chain, Royal Order of the Seraphim, Order of the Elephant, Q41977694, Honorary doctor of the University of Gdańsk, Honorary doctor of the University of Liège, Q42293667, Honorary doctoer of the Waseda University
Sepultura: Iarnacum

Franciscus Mitterrand (vulgo plene François Maurice Adrien Marie Mitterrand Iarnaci natus die 26 Octobris 1916; Lutetiae cancro mortuus 8 Ianuarii 1996), fuit Praeses Francicae rei publicae et coprinceps Andorrae ab anno 10 Maii 1981 usque ad annum die 17 Maii 1995, quo nullus praeses in Francia longius rerum potitus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Franciscus Mitterrand cum aliis civitatum gubernatoribus societatis G-7 (hodie G-8): a sinistra parte dextram versus Petrus Trudeau, Gasto Thorn, Helmut Kohl, Mitterrand, Ronaldus Reagan, Yasuhiro Nakasone, Margarita Thatcher, Amyntor Fanfani.

Franciscus Mitterrand, provinciali loco ortus, catholica fide educatus apud Collegium et Lyceum Sancti Pauli urbis Engolismae, Lutetiam anno 1934 profectus est et aliquot annis cum viris dextrarum partium commercium habuit. Alumnus fuit Universitatis et Scholae Liberae Scientarum Politicarum Parisiensium. Cum incipiente secundo orbis terrarum bello vulneratus captusque ab hostibus esset, bis terque fugere conatus est, et id tandem die 10 Decembris 1941 ei successit. Postea pro regimine Philippi Petain laboravit, sed a fine anni 1943 Germanis conlaborantibusque resistere coepit et Lutetiae liberandae se dedicavit.

Legatus Nivernensium anno 1946 electus, iunior minister rei publicae 1947, in administratione, cui Paulus Ramadier praefuit, factus est, multosque magistratus in quarta re publica gessit, sed ab anno 1958, Carolo de Gaulle regnante, nihil nisi Nivernensium senator fuit. Octavum autem post annum candidatus sinistrarum partium ad rei publicae praesidentiam fuit, qua in re, quamquam tandem non vicit, ei contigit De Gaulle ad secundum gyrum electionis protrahere. Anno 1971 secretarius primus partium socialistarum factus est et postea conatus est rei publicae praeses fieri commune programma cum communistis radicalibusque scribendo.

Tandem ei contigit ut 10 Maii 1981 praeses eligeretur. Multis enim decretis, Petro Mauroy primo ministro, abrogavit mortis damnationem et auxit socialia minima et creavit vectigal maximarum fortunarum et dedit Francicam civitatem omnibus advenis, qui in Francia laborabant, et divitias dedit scriniis litterarum scientiarumque laborisque et quintam hebdomadem ferialium dierum concessit laborantibus omnibus et triginta novem tantum horas laboris per hebdomadem praedixit et cetera consulta tam ad interiorem quam ad exteriorem politicam fecit. Anno autem 1984, cum scholam reformare Petrus Mauroy non potuisset, Laurentius Fabius primus minister factus est, qui etiam pecuniariam inopiam rei publicae curare conatus est.

Sed post victoriam dextrarum partium anno 1986 Mitterrand coactus est Iacobum Chirac primum ministrum nominare, qui duos annos administrationi praefuit. Denuo autem praeses anno 1988 electus est et postea ad Europam confirmandam laboravit, Maastrichti tractatum adprobantibus Francicis; pro primo ministro habuit primum Michaelem Rocard, deinde Editham Cresson, denique Petrum Beregovoy; sed scriptoribus rerum praesentium divulgantibus mendacia de repetundis, paulatim male audierunt omnes, qui Rem Publicam gerebant. Verum anno 1993 dextras partes rursus victores Eduardum Balladur primum ministrum nominavit, et ipse sibi otium cum litteris dedit credens in vires spiritus. Mortuus est anno 1996, paulo post victoriam Iacobi Chirac.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Mitterrand spectant.
Ductores Factionis Socialisticae Francicae