Grex Octo Civitatum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Britanniarum Regni Britanniarum RegnumGordon Brown
Vexillum Canadiae CanadaStephanus Harper
Vexillum CFA C.F.A.Georgius W. Bush
Vexillum Franciae Franco-GalliaNicolaus Sarkozy
Vexillum Germaniae GermaniaAngela Merkel
Vexillum Iaponiae IaponiaYasuo Fukuda
Vexillum Italiae ItaliaSilvius Berlusconi
Vexillum Russiae RussiaDemetrius Medvedev
Territorium octo civitatum

Grex Octo Civitatum, saepe compendiario modo G8 appellatus, e septem civitatibus omnis terrarum productu domestico maximis et Russia constat. Hae civitates sunt Germania, Francia, Regnum Britanniarum, Italia, Iaponia, Canada, Russia, CFA. Hoc in collegio etiam legati sunt Unionis Europaeae. Hispania sodalem fieri velit quia maiorem reditum nationalem grossum habet quam Canada; secundum Argentariam Mundanam eius reditus nationalis grossus anno 2005o fuit 1100 milliarda dollaria CFA, cum Canadae fuit 1052 milliarda.

His in civitatibus fere tredecim centesimae partes mundi incolarum vivunt, et fere duae partes mundi reditus factus est.

Harum civitatum duces quotannis conveniunt ut res politicas et oeconomicas disputent, temperent, ordinent. Anno 2007o Heiligendamii in Germania mense Iunio conveniunt.

Conventus annui[recensere | fontem recensere]

Quotannis gregales octo civitatum conveniunt alio anno in alio oppido quae oppida sunt haec:

30. 2004: Insula Marina in Georgia in CFA, [1]
31. 2005: Gleneagles in Britanniarum Regno[1]
32. 2006: Petropolis in Russia[2]
33. 2007: Heiligendamium in Germania [2]
34. 2008: Iaponia
35. 2009: Italia
36. 2010: Canada
37. 2011: Francia
38. 2012: CFA
39. 2013: Britanniarum Regnum
40. 2014: Russia
41. 2015: Germania

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Res oeconomicae se habent ita secundum Argentariam Mundanam:

2004 Numerus incolarum Reditus nationalis grossus 2005 Numerus incolarum Reditus nationalis grossus
  Mio. % Mrd. $ %   Mio. % Mrd. $ %
Mundus 6345,1 100,0 39833,6 100,0 Mundus 6438 100,0 44983,3 100,0
CFA 293,5 4,6 12150,9 30,5 CFA 296 4,6 12969,6 28,8
Iaponia 127,8 2,0 4749,9 11,9 Iaponia 128 2,0 4988,2 11,1
Germania 82,6 1,3 2489,0 6,2 Germania 82 1,3 2852,3 6,3
Regnum Britanniarum 59,4 0,9 2016,4 5,1 Regnum Britanniarum 60 0,9 2263,7 5,0
Francia 60,0 0,9 1858,7 4,7 Francia 61,0 0,9 2177,7 4,8
Italia 57,6 0,9 1503,6 3,8 Italia 57 0,9 1724,9 3,8
Canada 31,9 0,5 905,6 2,3 Canada 31,9 0,5 1051,9 2,3
Russia 142,8 2,3 487,3 1,2 Russia 143 2,2 639,1 1,4
G8 855,6 13,5 26161,4 65,7 G8 859 13,3 28667,4 63,7


Protestationes populares[recensere | fontem recensere]

Protestatio Rostochii 2 Iunii 2007.

Pluribus annis in conventus civitatum protestationes populares contra globalizationem fiebant. Etiam hoc in anno Heiligendamii magnae protestationes expectantur. Partes politicae, organizationes politicae et ecclesiarum, civium organizationes Rostochium ferrivia et laophoris vehentur.

Alia coepta Vici[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad G8 spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]