Latinitas bona

Leonillus Jospin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Leonillus Jospin
Res apud Vicidata repertae:
Leonillus Jospin: imago
Leonillus Jospin: subscriptio
Nativitas: 12 Iulii 1937; Moldonium
Patria: Francia

Officium

Officium: Prime Minister of France, member of the French National Assembly, consiliarius provincialis, member of the general council, legatus ad Parlamentum Europaeum
Munus: Politicus, professor

Consociatio

Familia

Genitores: Robert Jospin; Mireille Jospin
Coniunx: Sylviane Agacinski
Proles: Eva Jospin

Memoria

Laurae: Grand Officer of the Legion of Honour, Grand Cross of the National Order of Merit, Grand Cross of the Legion of Honour, Commander of the French Order of Academic Palms, Officer of the National Order of Quebec, Order of the Star of Romania
Leonillus Jospin anno 1983 in Germania

Leonillus, vulgo Lionel Jospin, natus die 12 Iulii 1937 Moldonii in urbe praefecturae Sequanae et Esiae (sed hodie Altorum Sequanae) est politicus Francicus factionis socialisticae qui primus minister a die 2 Iunii 1997 usque ad diem 6 Maii 2002 meruit, praeside Iacobo Chirac.

Filius magistri ludorum qui et socialista fuit et pacifista, Leonillus Jospin Moldonii et Lutetiae educatus est. Alumnus est Instituti Scientiarum Politicarum et Scholae Nationalis Administrationis eiusdem urbis. Legatus est ad Parlamentum Europaeum annis 1984-1988, sed a Conventum Nationalem Francicum annis 1981-1988 et breviter 1997. Minister eruditionis meruit annis 1988-1992, praeside Francisco Mitterrand, primis ministris Editha Cresson et Michaele Rocard. Bis secretarius principalis fuit Factionis Socialisticae, annis 1981-1988 (praecessore Mitterrand) et 1995-1997 (successore Francisco Hollande). Bis candidatus est ad officium praesidis rei publicae Francicae, annis 1995 et 2002.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Benoît Yvert, ed., Premiers ministres et présidents du Conseil. Histoire et dictionnaire raisonné des chefs du gouvernements en France (1815-2007). Lutetiae: Perrin, 2007

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri principales rectionis Francicae Leonilli Jospin 1997–2002 (praeside Iacobo Chirac)
Ministri eruditionis Francici 1959–
Ductores Factionis Socialisticae Francicae