Laurentius Fabius

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Laurentius Fabius
Res apud Vicidata repertae:
Laurentius Fabius: imago
Laurentius Fabius: imago
Nativitas: 20 Augusti 1946; Circumdarium XVI Lutetiae
Patria: Francia

Familia

Genitores: André Fabius;
Coniunx: Françoise Castro
Proles: Thomas Fabius, Victor Fabius, David Fabius

Laurentius, vulgo Laurent Fabius (Lutetiae natus 20 Augusti anno 1946) est politicus Francicus.

Filius est Andreae Fabius(fr), prolis antiquariorum Iudaicorum Aschenatum e Lotharingia ortorum. Laurentius, Lutetiae educatus, lycea Janson de Sailly et Ludovici Magni frequentavit. Rhetoricam artesque liberales in Schola superiore normali atque eodem tempore res politicas didicit apud Institutum Scientiarum Politicarum Parisiense. Postea rei publicae gerendae in schola nationali administrationis studuit. Sodalis est ab anno 1974 factionis socialisticae, post quem annum cum Francisco Mitterrand ad triumphum huius factionis laboravit, et ab anno 1981 scrinium a rationibus gessit. Anno autem 1984 Primus Minister factus est, cum 37 annos tantum natus esset. Annis 19781981 primo legatus fuit Conventui nationali.

Ab anno 1986, cum dextrae partes sub Iacobo Chirac potestatem cepissent, usque ad annum 1997, nullum curulem magistratum egit, sed potestatem super Factionem Socialisticam frustra petivit. Annis 1986 - 2000 iterum legatus erat Conventui, annis 1989 - 1992 legatus ad Parlamentum Europaeum. Postquam autem sinistrae partes, Leonillo Jospin duce, anno 1997 potestatem consecutae sunt, Laurentius Fabius praeses nationalis consilii factus est, donec anno 2000 usque ad 2002 scrinium a rationibus iterum gessit. Anno 2002 iterum legatus conventui nationali electus est et ad 2012 mansit.

Denique, cum Iacobus Chirac referendum Francicis proposuisset de Europaea constitutione adprobanda, Fabius ille, reputans foedus istud non nisi mercatoribus fructui fore, primus vocem ausus est tollere contra, quam in opinionem Franci plerique eum secuti sunt. Deinde socialisticarum suffragia 16 Novembris anno 2006 petivit, sed frustra: nam Segolena Royal candidata factionis socialisticae facta est. Itaque Fabius opus erat cunctari necnon renovationem sinistrarum partium parare. Postquam Franciscus Hollande die 15 Maii 2012 praesidatum iniit, Fabius die 16 Maii minister rerum externarum Franciae nominatus est. Quod officium usque ad diem 11 Februarii 2016 implevit, successore Ioanne Marco Ayrault.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Thomas de Maizière (ad sinistram partem) et Laurentius Fabius anno 2014 colloquentes

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Laurentium Fabium spectant.
Ministri principales rectionis Francicae Leonilli Jospin 1997–2002 (praeside Iacobo Chirac)
Ministri principales rectionis Francicae Manuelis Valls et Bernardi Cazeneuve 2014–2017 (praeside Francisco Hollande)
Ductores Factionis Socialisticae Francicae