Latinitas bona

Michael Rocard

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Michael Rocard
Res apud Vicidata repertae:
Michael Rocard: imago
Nativitas: 23 Augusti 1930; Curbavia
Obitus: 2 Iulii 2016; Pitié-Salpêtrière Hospital
Patria: Francia
Nomen nativum: Michel Louis Léon Rocard

Officium

Officium: Prime Minister of France, member of the French National Assembly, maire, member of the Senate of France, legatus ad Parlamentum Europaeum, member of the French National Assembly, member of the French National Assembly, member of the French National Assembly, member of the French National Assembly
Munus: Politicus
Patronus: Inspection générale des finances

Consociatio

Factio: French Section of the Workers' International, Factio Socialistica, Unified Socialist Party

Familia

Genitores: Yves Rocard;
Proles: Francis Rocard

Memoria

Laurae: Grand Cross of the Legion of Honour, Grand Cross of the National Order of Merit, Commander of the Order of Agricultural Merit, Order of Australia, Officer of the National Order of Quebec

Michael, vulgo Michel Rocard (Curbaviae die 23 Augusti 1930 natus; die 2 Iulii 2016 mortuus), fuit politicus et socialista Francicus qui primus minister annis 1988-1991 meruit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Michael Rocard natus est in oppido Curbavia Sequanae (sed hodie Altorum Sequanae) regionis Insulae Franciae die 23 Augusti 1930. Alumnus est universitatis Parisiensis, ubi litteris studuit, deinde Instituti Scientiarum Politicarum et Scholae Nationalis Administrationis eiusdem urbis. Socialista est ab anno 1949, factionibus variis se adiungens. Legatus est ad Conventum Nationalem annis 1969-1973 rursusque 1978-1993 pro circulo Evelinarum. Anno 1969 candidatus est ad praesidis officium, vocum 3,61 % referens. Magister civium electus est communis Confluentii S. Honorinae Evelinarum ab anno 1977 usque ad 1994. Minister meruit, primis ministris Petro Mauroy et Laurentio Fabius, ab anno 1981 ad 1985. Primus minister Franciae fuit a die 12 Maii 1988 usque ad diem 15 Maii 1991, praeside Francisco Mitterrand. Breviter annis 1993 et 1994 secretarius principalis factionis Socialisticae meruit. Legatus est ad Parlamentum Europaeum annis 1994-2009; senator fuit Franciae annis 1995-1997 pro praefectura Evelinarum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Rocard spectant.
Ductores Factionis Socialisticae Francicae