Latinitas bona

Nicolaus Sarkozy

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Nicolaus Sarkozy
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Sarkozy: imago
Nicolaus Sarkozy: subscriptio
Nativitas: 28 Ianuarii 1955; Lutetia
Patria: Francia
Nomen nativum: Nicolas Sarközy de Nagy-Bocsa

Officium

Officium: President of the French Republic, member of the French National Assembly, maire, consiliarius provincialis, member of the general council, legatus ad Parlamentum Europaeum, Coprinceps Andorrae, Minister of the Interior, Minister of the Economy, Finances and Industry, Minister of the Interior, member of the French National Assembly, member of the French National Assembly, member of the French National Assembly, member of the French National Assembly, member of the French National Assembly, president of the departmental council, Minister of Culture (France)
Munus: Politicus, Oeconomus, Causidicus

Consociatio

Factio: Union for a Popular Movement, Union of Democrats for the Republic, Rally for the Republic, The Republicans
Religio: Catholicismus

Familia

Genitores: Paul Sarkozy; Andrée Mallah
Coniunx: Carola Bruni
Proles: Jean Sarkozy, Giulia Sarkozy, Pierre Sarkozy, Louis Sarkozy

Memoria

Laurae: Grand Cross of the Legion of Honour, Grand Cross of the National Order of Merit, Knight of the Order of the Golden Fleece, Knight Grand Cross of the Order of the Bath, Commander of the Order of the Crown, Ordre de la Gloire, Grand Master of the Legion of Honour
Nicolaus Sarkozy candidatus Tolosae anno 2007 pictus

Nicolaus Sarkozy, vulgo plene Nicolas Paul Stéphane Sarközy de Nagy-Bocsa sed multo saepius Nicolas Sarkozy (Lutetiae natus in familia nobili originis Hungarici die 28 Ianuarii 1955) est iuris consultus et politicus Francicus qui a die 16 Maii 2007 usque ad diem 6 Maii 2012 praeses Reipublicae et coprinceps Andorrae fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Alumnus est universitatis Parisiensis X; ex Instituto Scientiarum Politicarum Parisiensi non laureatus decessit. Magister civium urbis Noviliaci ad Sequanam annis 1983-2002 meruit; legatus est interdum, sed breviter, ad Conventum Nationalem pro circulis Altorum Sequanae. Die 22 Aprilis 2007 primum ordinem petitionis Praesidatus Rei Publicae Franciae cum 11.448.663 suffragii (31,18%) vicit. In secundo ordine die 6 Maii 2007 contra Segolenam Royal pugnavit et vicit. Francicae Reipublicae XXIII Praeses et VI Praeses V Reipublicae Francicae est. Electus fuit cum 18 983 408 suffragii (53,06 %).[1]

Sarkozy, qui iam duas uxores duxerat, die 2 Februarii 2008 Carolam Bruni, cantricem et ostentatricem Italicam in matrimonium duxit. Mense Maio 2011 nuntiatur Sarkozy, qui iam trium liberorum pater est, cum Carola Bruni novum filium genuisse.

Die 22 Aprilis 2012 Royal in primo ordine petitionis Praesidatus Rei Publicae Franciae cum suffragii (27,07%) proxime accessit. In secundo ordine die 6 Maii 2012 contra Franciscum Hollande pugnabit qui vicit (51,5% suffragiorum a Hollande nactis, 48,3% a Sarkozy).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De electione praesidentiali apud ministerium rerum internarum

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita apud Conventum Nationalem
Ministri rerum internarum Francici 1959–
Praesides Conventionis pro re publica et Unionis pro motu populari
Arms of France (UN variant).svg
Iacobus Chirac 1976 • Alanus Juppé 1994 • Philippus Séguin 1997 • Nicolaus Sarkozy 1999 • Michaela Alliot-Marie 1999 • Sergius Lepeltier 2002 • Alanus Juppé 2002 • Nicolaus Sarkozy 2004 • vacat 2007 • Ioannes Franciscus Copé 2012• vacat 2014 • Nicolaus Sarkozy 2014