Roman numeral 10000 CC DD.svg

Franciscus Hollande

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Franciscus Hollande
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Hollande: imago
Franciscus Hollande: subscriptio
Nativitas: 12 Augusti 1954; Rothomagus
Patria: Francia
Nomen nativum: François Gérard Georges Nicolas Hollande

Franciscus Hollande, vulgo plene François Gérard Georges Nicolas Hollande (Rothomagi die 12 Augusti 1954 natus) est rerum politicarum peritus Francicus et a die 6 Maii 2012 Franciae praeses electus quamquam praesidis secundum constitutionis mandatum die 15 Maii 2012 rite suscipiet.

Alumnus est Universitatis Parisiensis II, Scholae Studiorum Commercialium Superiorum et Instituti Scientiarum Politicarum necnon Scholae Nationalis Administrationis eiusdem urbis, unde laureatus exiit eodem anno 1980 quo et Segolena Royal, Michael Sapin, Dominicus de Villepin et Rainaldus Donnedieu de Vabres.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Franciscus Hollande, Laurentius Fabius, Ban Gimun collocutores congressus de mutatione climatis anno 2015 applaudent

Annis 1988 - 1993 et ab anno 1997 legatus ad Conventum Nationalem est. Die 22 Aprilis 2012 primum ordinem petitionis Praesidatus Rei Publicae Franciae cum suffragii 28,6% vicit. In secundo ordine die 6 Maii 2012 contra praesidem Nicolaum Sarkozy victoriam abstulit[1]. Die 15 Maii magistratum summum iniit. Secundus praeses e Factione Socialistica et die 17 Maii 2013, legem de matrimonio pro omnibus apud Consilium constitionis signavit.

Vita privata[recensere | fontem recensere]

Hollande olim more uxorio cum politica Segolena Royal vixit, quae eo liberos quattuor peperit; postea cum Valeria Trierweiler, quam anno 2013 reiecit. Denuo amasiam habere Iuliam Gayet refertur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Incubator-logo.svg Lege Φρανκίσκος Όλλανδη ("Franciscus Hollande") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Hollande spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Ductores Factionis Socialisticae Francicae
Arms of France (UN variant).svg
Ludovicus Dubreuilh 1905 • Ludovicus Anscharius Frossard 1918 • Paulus Faure 1920 • Daniel Mayer 1943 • Guido Mollet 1946 • Alanus Savary 1969 • Franciscus Mitterrand 1971 • Leonillus Jospin 1981 • Petrus Mauroy 1988 • Laurentius Fabius 1992 • Michael Rocard 1993 • Henricus Emmanuelli 1994 • Leonillus Jospin 1995 • Franciscus Hollande 1997 • Martina Aubry 2008 • Harlem Désir 2012 • Ioannes Christophorus Cambadélis 2014