Roman numeral 10000 CC DD.svg

Silvae pluviales Amazoniae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Silvarum pluvialium regio linea alba indicatur; terrae, quae ab Amazonum fluvio tributariisque eius siccantur, linea callaina

Silvae pluviales Amazoniae, sive iungala Amazonica[1] et Amazonia tantum,[2] sunt maxima Terrae regio silva pluviali operta. Quae regio 7 000 000 chiliometrorum quadratorum comprehendit, quorum circa 5 500 000 km2 in ripis Amazonum fluvii omniumque eius affluentium silva pluvialis tropica semperviridis occupat. Amazonia novem civitatum partes attingit: Brasiliae, Peruviae, Columbiae, Venetiolae, Aequatoriae, Boliviae, Guianae, Surinamiae, Guianae Francicae.

Diversitas biologica silvarum Amazoniae maxima est: omnium specierum descriptarum animalium et plantarum, decima pars hic invenitur. Panthera onca, Caimanes, Eunectes murinus, Botropes, Loxosceles, Batoidea, Serrasalmi, Dendrobatidae species silvarum Amazoniae notiores sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Portugallice Floresta amazônica, Hispanice Selva amazónica, Francogallice Forêt amazonienne, Nederlandice Amazoneregenwoud, Anglice Amazon rainforest et Amazon jungle.
  2. Portugallice Amazônia, Hispanice Amazonía sed saepius Amazonia.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad silvas pluviales Amazoniae spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 3°9′36″S 60°1′48″W  • Encyclopædia Britannica