Manatus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Manatus
Trichechus manatus
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Mammalia
Infraclassis: Eutheria
Ordo: Sirenia
Familia: Trichechidae
Gill, 1872
Genus: Trichechus
Linnaeus, 1758
Species

Manatus (-i, m.), vulgo saepe bos marina appellatus, est quaelibet trium vel quattuor specierum mammalium generis Trichechi. Omnes sunt magna animalia aquatica familiae Trichechidarum, quae a Dugongidis formis cranii et caudae differunt; caudae manatorum remiformae sunt, dum dugongidarum bifurcae sunt. Herbivorus sunt, plerumque temporis in aquis brevibus carpentes.

Manati in oris paludosis brevibusque Americae Septentrionalis, Centralis, et Meridionalis habitant, et in Mari Caribbeano.

Una species (Trichechus senegalensis) oram occidentalem Africae inhabitat, altera (T. inunguis) oram orientalem Americae Meridionalis, et tertia (T. manatus) insulas Caribbeanas. Sunt qui manatum Floridensem imputant ut species propria esse, sed SITI eum imputat ut subspecies T. manati, et hoc nunc usuale est.

Potest usque ad 4.5 metra longe attinere, et vivit et in aquis salsis et dulcibus. Olim capti sunt pro oleo et carne, sed nunc ab lege protecti sunt.

Manatus Indiae Orientalis species periclitata est. Tamen nullos praedatores naturales habet, expansio humana in paludes orarias habitationem naturalem deminuit, et multos manatos helicae navigii automatarii iniuriantur. Saepe manati piscatoria—hamos, pondera metallica, etc.—edunt dum carpentes. Hae res non videntur nocere manatos, praeter linum vel filum, quae possunt systema digestivum sufflaminare, et lente animal necare.

Manati saepe prope ergasteria energiae congregant, quae aquas fovent. Nunc in his fontibus teporis nituntur, et propterea migrare ad aquas formas liquerunt. Nuper, hae ergasteria claudens, ministerium Americanum ferarum pisciumque U.S. Fish and Wildlife Service conatur viam tepefaciendi aquam pro manatis invenire.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Manatus spectant.