Roman numeral 10000 CC DD.svg

Flumen Murrayanum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Inferior Fluminis Murrayani cursus ad Pontem Murrayanum visus.
PS Murray Princess est maximum paddlewheeler quod in flumine navigat.
PS Melbourne per Lock 11 ad Mildura transit.
Adumbratio paddle steamer secundum flumen nocte navigantis, circa 1880.
Ramus fluminis in mediis partibus, prope Howlong.
Lock 1 et moles ad Blanchetown.
Lock 11 ad Mildura.

Flumen Murrayanum[1] seu Murray[2] (Anglice Murray River et River Murray[3]) est longissimum flumen Australianum, 2508 km longum.[4] Amnis, ex Alpibus Australianis ortus, occidentale maximorum Australiae montium latus siccat, et tum sinuoso cursu trans mediterraneas planities Australianas labitur, fines constituens civitatum Novae Cambriae Australis et Victoriae cum ad boreoccidentem versus in Australia Australi fluit. Ad meridiem vertitur ad Morgan per ultima 315 chiliometra, oceanum ad Lacum Alexandrinam demum attingens.

Aquae Murrayanae per nonnullos lacus terminales fluunt, qui salinitate fluctuant (et olim erant dulces usque ad decennia recentiores), Lacu Alexandrina et Coorong Saepto Nationali non exceptis, antequam se per Ostium Murrayanum in meridiorientem Oceani Indici partem effundit, saepe autem in tabulis geographicis Australianis Oceanum Australem appellatam, prope Goolwa. Etsi amnis multam aquam aliquando liberat, plerumque ante flumen undique ordinatum, ostium semper parvum et tenue est.

Anno 2010, systema Fluminis Murrayani quinquaginta octo centesimas suae fluxionis naturalis accipiebat.[5] Regio irrigata Australiana maximi momenti fortasse est, late cibarium nationis[6] appellata.

Maiores loca secundum flumen[recensere | fontem recensere]

Sequentia loca maiora secundum flumen sita sunt, numeris hominum in censu anni 2011 perscriptis:[7]

Oppidum Numerus hominum
Albury/Wodonga 82 083
Mulwala/Yarrawonga 9000
Moama/Echuca 16 000
Swan Hill 9700
Mildura 31 361
Renmark 8000
Pons Murrayanus 20 500

Vita fluviatilis[recensere | fontem recensere]

Flumen Murrayanum et amnes qui in eum fluunt varia genera vitae fluviatilis sustinent quae sese ad eius proprietates accommodant. Inter animalia propria sunt varii pisces indigenae,[8] sicut Maccullochella peelii (familiae Percichthyidarum, piscis notissimus), Maccullochella macquariensis, Macquaria ambigua, Macquaria australasica, Bidyanus bidyanus, Tandanus tandanus, Retropinna semoni, et Hypseleotris klunzingeri aliaeque species aquaticae, sicut Emydura macquarii, Euastacus armatus, animalia generis Cheracis (unguium latorum) et Macrobrachium (genus Palaemonidarum, unguium magnorum), et species aquaticae latiore per Australiam meridiorientalem distributae, sicut Chelodina longicollis, Cherax destructor, Paratya (familiae Atyidarum, sine unguibus), Hydromys chrysogaster, et Ornithorhynchus anatinus. Flumen etiam vigentes ripas silvasque Eucalypti camaldulensis sustinet.

Salus Fluminis Murrayani magnopere post Europaeos adventos decrevit, praecipue ob flumen ordinatum, multumque eius vitae aquaticae, piscibus indigenis non exclusis, etiam deficiunt, vel rari aut in periculum sunt. Siccitates recentiores (annis ab 2000 ad 2007) silvas Eucalyptum camaldulensem magnopere laeserunt. Flumen autem aliquando inundatum est, insignissime in inundatione anni 1956, quae multa oppida in flumine inferiori inundavit et usque ad sex menses durabat.

Introductae piscium species, sicut Cyprinus carpio, Gambusia, Misgurnus, Perca fluviatilis, Salmo trutta, et Oncorhynchus mykiss, etiam pisces indigenas male affecerunt, cum Cyprini carpiones damnum circumiectorum naturalium fluminis et eius tributariorum amplificaverunt, plantas aquaticas destruentes et turbiditatem perpetuo ampliantes. In nonnullis quidem fluminis partibus, ei sola species reperta facti sunt.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide Santalum murrayanum, plantam Australianam familiae Santalaceae, et Metopum murrayensem, speciem Metopidarum in planitie inundationis Fluminis Murrayani repertam atque ex flumine appellatam.
  2. "a sinu Moreton Bay usque ad flumen Murray et sinum Spencer's Gulf" (A Grammatical Dictionary of Botanical Latin s.v. "saline")
  3. In Australia Australi, locutio River Murray communissima est, sicut River Darling et River Torrens.
  4. "Longest Rivers," Geoscience Australia, 10 Decembris 2013.
  5. "Guide to the Proposed Basin Plan," Murray Darling Basin Authority, 2010.
  6. Anglice: "food bowl of the nation."
  7. Formula:Census 2011 AUS
  8. Lake 1967.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Berndt, Ronald M., et Catherine H. Berndt. 1993. A World That Was: The Yaraldi of the Murray River and the Lakes, South Australia. Vancuverii: UBC Press. ISBN 0774804785.
  • Isaacs, J. 1980. Australian Dreaming: 40,000 Years of Aboriginal History. Sydneii: Lansdowne Press. ISBN 070181330X.
  • Jennings, J. T. 2009. Natural History of the Riverland and Murraylands. Adelhaidae: Royal Society of South Australia. ISBN 9780959662795.
  • Lake, John Sydney. 1967. Freshwater fish of the Murray-Darling River system; the native and introduced fish species. Sydneii: Chief Secretary's Department.
  • Larkins, John. 1982. Australia's greatest river. Photographemata Steve Parish. Adelaide et Novi Eboraci: Rigby. ISBN 0727017500.
  • Mackay, Norman, et David Eastburn, eds. 1990. The Murray. Canberrae: Murray-Darling Basin Commission. ISBN 1875209050.
  • Painter, Gwenda. 1993. A different river: river trade and development along the Murray Valley network. South Melbourne Victoriae: Hyland House. ISBN 1875657266.
  • Younger, Ronald M. 1976. Australia's great river. Swan Hill Victoriae: Horizon Publishing. ISBN 0909119007.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Flumen Murrayanum spectant.