Fatum Manifestum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Progressus Americanus, pictura a Ioanne Gast picta (1872), est allegorica modernizationis occidentis novi repraesentatio. Columbia, personificatio Civitatum Foederatarum, civilizationem ad occidentem cum colonis Americanis hic ducit. Lucem ab oriente ad obscuritatem occidentis fert, filum ferreum telegraphicum intendens; librum scholasticum praeterea tenet (Biblia Sacra non est). Variae actionis oeconomicae stationes attinguntur, praecipue progredientes transportationis genera.[1]

Fatum Manifestum (Anglice Manifest Destiny) fuit fides, in Civitatibus Foederatis saeculo undevicensimo late habita, colonos Americanos se per continentem extendere destinavisse. Rerum gestarum scriptores hodierni plerumque inter se congruunt huic notioni esse tria argumenta prima:

  • Praecipuae hominum Americanorum virtutes et eorum institutiones;
  • Propositum Americanum ad occidentem redimendum et reficiendum ut imago Americae agrariae;
  • Fatum invictum ad hoc munus necessarium faciendum.[2]

Fridericus Merk historicus dicit hanc notionem exortam esse ex "notione finis ad Mundum Veterem redimendum per exemplum altum . . . per latentem terrae novae potentiam ad caelum novum aedificandum generata."[3][4]

Ioannes L. O'Sullivan, anno 1874 adumbratus, iuvenis fuit scriptor columnarum diariorum magni momenti, sed hodie plerumque memoria tenetur solum ob eius usum locutionis fati manifesti ad adiectionem Texiae et Oregoniae suadendam.

Historici fatum manifestum notionem certatam fuisse expresserunt, quam Democratici comprobaverunt, sed multi Americani notabiles (sicut Abrahamus Lincoln, Ulixes S. Grant, et plurimi Whigs) reiecerunt. Daniel Walker Howe historicus scribit: "Imperialismus Americanus consensum Americanum non repraesentavit; intra politiam nationalem dissensionem acrem commovit. . . . Homines Whig moralem Americae finem exemplum democraticum potius quam victoria bellica videbant."[5][6]

Ioannes Quintius Adams, anno 1816 a Carolo Roberto Leslie pictus, fuit unus ex primis continentalismi suasoribus. Senex autem se partium quas egit paenitebat cum adiuvaret in servitum augendum, atque adversarius adiectionis Texiae magni momenti factus est

Ioannes L. O'Sullivan, editor diarii, locutionem fatum manifestum anno 1845 excogitavit ad essentiam huius sententiae decribendam, certum sonum rhetoricum.[7] A civibus Democraticis annis 1840 ad bellum cum Mexico excusandum, et ad dimidium terrae Oregoniae cum Britanniarum Regno dividendum adhibebatur. Sed fatum manifestum semper claudicavisse ob eius circumscriptiones internas et rem servitutis dicit Merk. Notio numquam facta est finis nationalis. Ante 1843, Ioannes Quintius Adams, olim maior fautor notionis in qua fatum manifestum conditum erat, sententiam mutaverat et expansionismum repudiaverat quia extentionem servitutis in Texia significabat.[8]

Fridericus Merk colligit:

Ab initio, Fatum Manifestum—programmate vastum, in ea notione continentalismi—solum subsidium parvum habuit. Assectatoribus nationalibus, sectionalibus, factionalibus eius magnitudini adaequatis caruit. Causa fuit id spiritum nationalem non significare. Thesis quod nationalismum informavit, in multis scripturis historicis inventis, per pauca indicia vere adiuvantia sustinetur.[9][10]

Locutio fatum manifestum saepissime cum territoriali Civitatum Foederatarum expansione ab 1812 ad 1860 consociatur. Haec aetas, a fine Bellum anni 1812 ad Bellum Civile Americanum conflatum, aetas fati manifesti appellata est.[11] Hoc tempore, Civitates Foederatae ad Oceanum Pacificum expandebantur—"a mari ad mare nitens"—fines Civitatum Foederatarum contiguarum plerumque definientes ut hodie videntur.[12]

Nexus interni

Prima Arx Laramie ut ante 1840 videbatur. Pictura ex memoria ab Alfredo Iacobo Miller facta.
Expansio Americana ad occidentem exemplar perfectum fit in Emanuelis Leutze Westward the Course of Empire Takes Its Way, tabula picta celeberrima (1861). Inscriptio picturae, ex poemate Episcopi Berkeley (1726), fuit locutio tempore fati manifesti saepe citata, fides late habita civilizationem ad occidentem per historiam constanter movisse. (plus).
Filibuster Gulielmus Walker, qui nonnullas expeditiones ad Mexicum et Americam Mediam deduxit, Nicaraguam rexit, et a Classi Britannica captus supplicio capitis in Honduria affectus est.
Americana Mexicopolis possessio anno 1847.
Incrementum ab 1840 ad 1850.
Coloni Norvegiani in Dacota Septentrionali ante eorum fundum, domum caespitis.
Auctores et litterae
Res

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "John Gast, American Progress, 1872". Picturing U.S. History. City University of New York .
  2. Robert J. Miller (2006). Native America, Discovered And Conquered: Thomas Jefferson, Lewis & Clark, And Manifest Destiny. Greenwood. p. 120 .
  3. Anglice: "a sense of mission to redeem the Old World by high example . . . generated by the potentialities of a new earth for building a new heaven."
  4. Merk 1963.
  5. Anglice:"American imperialism did not represent an American consensus; it provoked bitter dissent within the national polity. . . . Whigs saw America's moral mission as one of democratic example rather than one of conquest."
  6. Daniel Walker Howe, What Hath God Wrought: The Transformation of America 1815–1848 (2007), 705–706.
  7. "29. Manifest Destiny". American History. USHistory.org 
  8. Merk 1963, pp. 215-216.
  9. Anglice: "From the outset Manifest Destiny—vast in program, in its sense of continentalism—was slight in support. It lacked national, sectional, or party following commensurate with its magnitude. The reason was it did not reflect the national spirit. The thesis that it embodied nationalism, found in much historical writing, is backed by little real supporting evidence."
  10. Merk 1963, p. 215.
  11. Kurt Hanson; Robert L. Beisner. American Foreign Relations since 1600: A Guide to the Literature, Second Edition. ABC-CLIO. pp. 313. ISBN 9781576070802 
  12. Stuart et Weeks hoc aevum tempus fati manifesti (Anglice era of manifest destiny) et aetatem fati manifesti (Anglice age of manifest destiny) proprie appellant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Bibliographia addita[recensere | fontem recensere]

Commentarii in periodicis editi[recensere | fontem recensere]

  • Dunning, Mike (2001). "Manifest Destiny and the Trans-Mississippi South: Natural Laws and the Extension of Slavery into Mexico.". Journal of Popular Culture 35 (2): 111–127 
  • Pinheiro, John C (2003). "'Religion Without Restriction': Anti-catholicism, All Mexico, and the Treaty of Guadalupe Hidalgo". Journal of the Early Republic 23 (1): 69–96 
  • Sampson, Robert D (2002). "The Pacifist-reform Roots of John L. O'Sullivan's Manifest Destiny". Mid-America 84 (1–3): 129–144 

Libri[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]