Gulielmus Walker

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Gulielmus Walker
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus Walker: imago
Nativitas: 16 Aprilis 1951; Fairbanks
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: William Martin Walker

Officium

Officium: Governor of Alaska
Munus: Causidicus, Politicus

Consociatio

Familia

Genitores: Ed Walker;

Gulielmus Walker, vulgo praenominibus plenis William Martin sed saepius Bill Walker (Fairbanks in urbe die 16 Aprilis 1951 natus) est politicus Alascae.

Patre Eduardo[en] milite haud ignobili et aedificatore, Gulielmus Walker in urbibus modestis Delta Junction et Valdez Alascae educatus est. Alumnus est collegii Lewis et Clark Portlandiae in urbe et scholae iuris Universitatis Freti Pugetensis. Praefectus urbi Valdez annis 1979 et 1980 meruit. Olim factionis republicanae sodalis, officium gubernatoris civitatis liber factionum anno 2014 petivit, candidato democratico Byron Mallott se cum eo iungente ut officium gubernatoris vicarii[en] peteret, ambobus victoribus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]