Ezechiel Spanhemius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ezechiel Spanhemius anno 1702. Caelatura a Roberto White facta.
Figura 1 in libro Dissertationes de praestantia in Actibus Eruditorum anno 1707 edito.

Ezechiel Spanhemius, plenius Ezechiel, Baro de Spanhemius (Genavae die 7 Decembris 1629; Londinii 7 Novembris 1710), fuit legatus et eruditus Genavensis.

Filius maior Friderici Spanhemii maioris natus est. Post 1642, philologiae theologiaeque in Academia Lugduno-Batava studebat, annoque 1650, Genavam reversus, professor rhetoricae docere coepit. Socius Societatis Regalis anno 1679 electus est.[1] Sepultus est in Abbatia Vestmonasteriensi.[2]

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Disputationes de usu et præstantia numismatum antiquorum. Romae, 1664. 2 vol. Londinii et Amstelodami, 1706–17.
  • Relation de la cour de France en 1690. Ed. nov. Index ab Emile Bourgeois compilatus. Lutetiae: Libr. A. Picard.
  • Orbis Romanus. Londinii, 1704; Halle, 1738.[3]
  • Cum Dionysio Petavio Opera Cyrilli Alexandrini et Iuliani Imperatoris (Lipsiae, 1696) edidit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Loewe, Victor. 1965. Ein Diplomat und Gelehrter, Ezechiel Spanheim, 1629–1710: mit Anhang, Aus dem Briefwechsel zwischen Spanheim und Leibniz. Vaduz: Kraus Reprint.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]