Andreas Morellius
Andreas Morellius - Bernae natus die 9 Iunii 1646, Arnstadii mortuus die 11 Aprilis 1703 - fuit numismatista Helvetus. Adulescens delineare studiose didicit et nummorum antiquorum amore flagrans omnes nummos in cimeliarchis Europae servatos delineare suscepit atque simul aeri incidi faciebat. Mox a Petro Rainssant, qui tum nummophylacio regio praeerat, adlectus Ludovici XIV collectaneo operam dabat, quod tum in Europa locupletissimum erat. Nummis "consularibus" dictis, hoc est ad aetatem liberae reipublicae Romanae pertinentibus praecipuam operam dabat necnon numismatibus duodecim primorum principum. At Louvois, tum minister a bello Ludovici XIV, qui rescisso Namnetensi edicto (1685) reformatos homines fanatice persequebatur, eum in carcerem duci incerta de causa bis, 1688 et 1690, iussit nec nisi petentibus pagi Bernensis magistratibus liberatus est. Tum in Germaniam fugere maluit ubi a comite Arnstadii benigne acceptus officio donatus est (1694). At iam ei deerat pecunia ad magnum opus publicandum ac valetudine adversa impediebatur.
Mortuo Petro Rainssant (1689) dicunt regem Ludovicum XIV custodiam nummothecae suae Morellio ultro proposuisse, siquidem fidem reformatam abiurasset ; nec numismatistam Helveticum condicionem probasse.
Opera
[recensere | fontem recensere]Non aliter atque sedecimo saeculo Wolfgangus Lazius septuaginta milium nummorum descriptionem lectoribus pollicitus non nisi tabulam unam in lucem protulerat et ingentem numerum manuscriptarum delineationum heredibus reliquerat, sic Andreas Morellius non nisi "specimen" quoddam parvulum magni operis sui vivus publicare potuit. At octavo decimo saeculo Sigebertus Havercampus aliique eruditi chalcographias Morellianas in thesauri formam collegerunt et in lucem typographicam protulerunt.
Vivo auctore edita
[recensere | fontem recensere]- 1683 ː Specimen universae Rei nummariae antiquae quod Literatorum Reipublicae proponit Andreas Morellius..., Parisiis, apud Thomam Moette. Duci Aumontio dedicatus, qui circulos numismaticos Parisienses tum domum invitare solebat. Qui libellus anno 1695 Lipsiae apud J. Thomam Fritsch reeditus est, comiti Antonio Gunthero, patrono suo, dedicatus[1].
- 1701 ː de Nummis consularibus epistola ad Jacobum Perizonium, [Arnstadii]. Anno proximo (1702) versio Francica[2] Amstelodami in lucem prodiit
Posthuma
[recensere | fontem recensere]- 1734 ː Thesaurus Morellianus, sive Familiarum Romanarum numismata omnia diligentissime undique conquisita, ad ipsorum nummorum fidem accuratissime delineata, & juxta ordinem Fulvii Ursini & Caroli Patini disposita, a celeberrimo antiquario Andrea Morellio. Accedunt nummi miscellanei, urbis Romae, hispanici, et Goltziani dubiae fidei omnes. Nunc primum edidit & commentario perpetuo illustravit Sigebertus Havercampus. Amstelaedami : apud J. Wetstenium et Gul. Smithː duo volumina in folio. Hic thesaurus thesaurum a Fulvio Ursino sedecimo saeculo concinnatum et iam anno 1663 a Carolo Patino auctum amplificat ita ut omnes nummos familiarum Romanarum tum notos recenseat.
- 1752 ː Thesauri Morelliani tomus primus [-tertius , sive Christ. Schlegelii, Sigeb. Haverkampi et Antonii Francisci Gorii Commentaria in XII priorum imperatorum Romanorum numismata aurea, argentea et aerea... conquisita et... delineata a celeberrimo antiquario Andrea Morellio. Accedunt Cl. Gorii descriptio columnae Trajanae, a Morellio itidem... incisae, nec non Tristani, Rubenii ac Harduini interpretationes pretiosissimorum aliquot antiquitatis monumentorum. Cum praefatione Petri Wesselingii]. Amstelaedami : sumpt. J. a Wetstein ː tria volumina
Inedita
[recensere | fontem recensere]Epistulae nonnullae ad numismaticam pertinentes sive a Morellio scriptae sive ad Morellium missae anno 1702 et 1703 in Bibliotheca Nationali Francica servantur (= Nouv. acq. 389). Item collectanea delineationum in Nummotheca Francica servantur, exempli gratia numismata Macedonum[3] regum vel Ptolomaeorum[4].
Notae
[recensere | fontem recensere]Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Andreas Petrus Julianellius, Vita celeberrimi viri Andreae Morellii, 1752.
- Thierry Sarmant, Le Cabinet des médailles de la Bibliothèque nationale (1661-1848), Parisiis : Schola Chartarum, 1994
- Iohannes-Michael Simon, Le monnayage gentilice de la République romaine vu par les érudits des XVIe et XVIIe siècles , Schola Chartarum, 1989. [2] Nonnullae paginae huius dissertationis breviarii apud Googlebooks